PL 55, col. 166

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

eratque vir ille magnus inter omnes Orientales [(Job I,
3)]
. Qui si tunc istius gratiae particeps factus est,
quando omnibus facultatibus perditis, universa quoque
familia filiisque privatus, et percussus vulnere
pessimo a planta pedis usque ad verticem capitis, testa
saniem radebat, sedens in stercore [(Job II, 7)]
, ad
imaginem elationis tentationisque postmodum revocatus
est, quando corporis incolumitate renovata, septem
rursus filiorum triumque filiarum factus est pater,
et duplo in universam substantiam est ditatus augmento [(Job XLII, 10, 13)]
.
Absit autem ab animis fidelium
tam irreligiosa persuasio, ut cuiquam sanctorum,
quibus Deus et divitias est largitus et honores,
ad capiendum verae humilitatis meritum credatur
vel opulentia obfuisse, vel dignitas; cum eis ad hujus

virtutis provectum utraque profuerint. Quamvis
enim tota vita hominis tentatio sit super terram (Job
VII, 1, juxta LXX), et tam abundantia quam inopia,
materia soleat esse peccati, cum vel dives extollitur
ad superbiam, vel pauper prosilit ad querelam,
exstiterunt tamen in omni tempore, et in nostra
quoque aetate non desunt, sicut et boni pauperes,
ita et boni divites. Nec frustra beatus apostolus
Paulus Timotheum admonet, dicens: Divitibus
hujus saeculi praecipe non superbe sapere, nec
sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat
nobis omnia abunde ad fruendum; bene agere, divites
fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum:
ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17,

19). Quod utique fieri in universa Ecclesia, quae per
totum mundum est diffusa, non dubium est, et pauperes
Christi non eorum tantum facultatibus sustineri,
qui ut expeditiores Dominum sequerentur, simul
se omnibus suis opibus exuerunt; sed eidem
operi etiam illorum substantias deservire, qui possessionibus
suis non aliter quam rebus pauperum
praesunt, et ecclesiasticae utilitati sub quadam procuratione
famulantur, elaborantes singuli pro suarum
virium portione, ut ad victum atque vestitum
familiae Dei necessaria conferantur, et simul prospicientes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.