PL 55, col. 167
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
ut in domibus ipsorum sub justo sanctoque
moderamine omnes et benignitas foveat, et disciplina
contineat: dicente Apostolo: Si quis autem suorum,
et 266 maxime domesticorum curam non habet, fidem
negavit, et est infideli deterior [(I Tim. V, 8)]
.
CAP. VI.
Omnes sanctos Ecclesiae filios aliis rebus
dispares, sola humilitate pares effici. --Cum itaque
Ecclesia Dei, quae est corpus Christi, ita sit multimoda
varietate contexta, ut in unum decorem etiam
quae non sunt paria concurrant, et de omni genere
hominum, de omni gradu officiorum, de omni mensura
operum, de omni qualitate virtutum fiat totius
aedificationis inseparabilis connexio et indifferens
pulchritudo, nec desit soliditati quod non defuerit
portioni, tantaque ibi sit pax tantaque concordia ut
non possit esse nisi omnium quod est etiam singulorum,
indubitanter apparet copulatricem quamdam
esse virtutem, qua sibi confoederatur et concinit
multiplex sanctorum unitas et speciosa diversitas.
Haec autem virtus vera humilitas est quae inter quoslibet
meritorum gradus numquam sui potest esse
dissimilis. Nam et in officiorum vicissitudine, et in
mansuetudinis lenitate, et in voluntariae paupertatis
electione, invenitur multa distantia, et alter altero in
propositi sui devotione aut major aut minor est; in
vera autem humilitate nihil divisum, nihilque non solidum
est; et ideo, omnes participes suos unum facit,
quia inaequalitatem ipsa non recipit.
CAP. VII.
Veram humilitatem in perfecta et integra
gratiae confessione consistere. --Hujus igitur boni proprietas
in confessione est gratiae Dei, quae tota repellitur
nisi tota suscipitur. Sicut enim alienus est a
numero fidelium et a sorte sanctorum qui in aliquo a
catholica veritate dissentit, ita extra gratiam efficitur,
qui aliquid de ejus plenitudine diffitetur, quasi
homo auxilio Dei in quadam actionum suarum parte
egeat, in quadam autem parte non egeat, sitque
ullum tempus ullumve momentum quo perniciosum
illi esse non possit si ab eo Spiritus sanctus
defuerit; qui utique secundum verae Deitatis
essentiam ubique totus est, et omnia comprehendit;
sed ab illis modo quodam intelligitur recedere, quos
destiterit gubernare. Cessatio quippe auxilii ejus pro
absentia accipitur, quam sibi insanissime utilem putat
qui in iis quae recte gesserit se magis quam 267
Deum gaudet operatum. Plene ergo et veraciter confitenda
est gratia Dei, de cujus hoc primum munere
est ut auxilium ipsius sentiatur. Propter quod dicit
Apostolus: Nos autem non spiritum mundi accepimus,
sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo
donata sunt nobis [(I Cor. II, 12)]
. Unde si quis est qui
aliqua se habere existimat bona, quorum non Deus
largitor sit, sed ipse sibi auctor existat; manifestum est
hunc non Dei spiritum habere, sed mundi, et de illa
saecularis sapientiae tumere doctrina, de qua dicit Dominus: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam