PL 55, col. 175

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

datur praeceptum, nisi ut quaeratur praecipientis auxilium.
Voces enim docentium et litterae paginarum
quae ad eruditionem audientium vel legentium Deo
serviunt, non carent ejus virtute cui serviunt; et
quando id quod jubetur obedienter perficitur, tunc
effectus divini operis declaratur.
CAP. XVI.
Quantopere cavenda sit in bonis operibus
elatio, quae omnia corrumpit. --Vigilant autem tentatoris
insidiae, ut ubi proficit devotio, surrepat elatio,
et ut homo de bono opere in se potius quam in Domino
glorietur. Sed sollicitudo nos Apostoli contra
hoc periculum monet dicens: Cum timore et tremore
vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur
in vobis et velle, et operari pro bona voluntate. [(Philip.
II, 12, 13.)]
Quanto ergo excellentius in mandatis Dei

quique proficiunt, tanto majores habent causas formidinis
et tremoris: ne de ipsis probitatis augmentis
mens sibi conscia et laudis avida in superbiae rapiatur
excessus, et fiat immunda vanitate, dum sibi videtur
clara virtute. Sed contra hoc periculum quid beatus
Petrus in prima Epistola praedicet audiamus: Si quis,
inquit, loquitur tamquam sermones Dei; si quis ministrat,
tamquam ex virtute quam administrat Deus: ut
in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui
est gloria et imperium in saecula [(I Petr. IV, 11)]
. Idem
in Epistola secunda: Gratia, inquit, vobis adimpleatur
in recognitione Domini nostri Jesu Christi, qui nunc
omnia nobis divina virtute sua, quae ad vitam et pietatem
pertinent, donavit per agnitionem suam, qui vocavit
nos propria gloriae virtute; per quam maxima nobis

et pretiosa promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae
consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo
est concupiscentiae corruptionem [(II Petr. I, 2, 4)]
. Si
ergo omnia quae ad vitam et pietatem pertinent Deus
nobis divina sua virtute donavit, nihil magis fugiendum
est quam appetitus hujus concupiscentiae, quae
virtutem negat divini operis, amore propriae dignitatis; 276
et cum aliae cupiditates ea tantum bona
quibus adversantur, imminuant, haec dum omnia ad
se trahit, simul universa corrumpit. Cum itaque totius
superbiae generale nomen odiosum sit, sive illa
de honore suo, seu de nobilitate, vel de immodicis
opibus intumescat, haec pars ipsius omnibus tentationibus
nocentior invenitur, quae videtur iis quas perditas
cupit, amica esse virtutibus. Sed quia sublimiora

quaeque gravius corruunt, gaudet princeps superbiae,
eos quos potuerit sua impulsione prosternere, ad
celsiora crevisse.
CAP. XVII.
Per humilitatem homo vere Deo subditur
et unitur. --Huic autem malo firmissimum bonum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.