PL 55, col. 176

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

humilitatis occurrit. Quam ideo diximus veram, quia
omnium virtutum inexpugnabilis fortitudo, et quaedam
suorum est vita membrorum. Discernimus enim
illam ab iis officiis quae potest etiam cum mundi sapientibus
habere communia, et in eo proprietatem
ipsius definimus, quod per omnia Deo subditur. Nec
potest quidquam de meritis suis perdere, quorum
causas atque profectus non in se, sed in suo auctore
constituit. Dignum quippe est ut imago Dei Deo splendeat,
et inde pulchra, inde sit compta, dicens: Signatum
est super nos lumen vultus tui, Domine [(Psal.
IV, 7)]
; alioquin adultera est, et a divino aliena conjugio,
si alterius cujusquam decorem in speculo sui
cordis ostentat, aut ullis aliis monilibus acquiescit
ornari, nisi illis quae de thesauris sponsi per sancti

Spiritus pignus accepit.
CAP. XVIII.
Demetriadi magis humilitate opus esse,
propter et virginitatis puritatem et familiae splendorem. --Si
autem quaelibet anima Christiana hujus debet
continentiae soliditate muniri, quia omnes nuptiale
sacramentum in quocumque vocationis suae ordine
susceperunt, quanto magis personae tuae dignitas praesidio
hujus virtutis armanda est, cui de opulentissimis
gratiae Dei donis tam multiplex se ingerit materia
gloriandi. Quamvis enim communis tibi sit cum
multarum virginum puritate virginitas, non tamen
facile reperitur quae possit tibi magnificentia domus
et splendore antiquissimae familiae comparari. De
quibus ut non superbias, nec tibi hoc ipsum, quod
eis Christum praeposueris, 277 ascribas; ipse est

vera humilitas, vera charitas, vera virginitas. Ab
omni quippe contaminatione mens libera est, quae
sive in se, sive in proximo nihil diligit, nisi quod ex
Deo esse non ambigit. Nam amare aliquid quod non
ex opere et spiritu Dei sit, non est casta dilectio, et
sufficit tentatori sublimes et claras animas hac illusione
violasse, ut quas ad illicita non impulit, placendi
sibi ad elationem dejecerit.
CAP. XIX.
Sine charitate, quae non quaerit quae sua
sunt, nihil prodesse. --De hac charitate sine dubio
Apostolus loquebatur, et istius proprietatem subtilissimis
discretionibus eliquabat dicens: Si linguis hominum
loquar et angelorum, charitatem autem non habeam,
factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria

omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem,
ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam,
nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.