PL 55, col. 178

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

earum construitur, simul utraque potiatur. Sicut
enim pars charitatis est humilitas, ita pars humilitatis
est charitas. Et si illa recolamus quae sine bono
charitatis infructuosa esse Apostolus definivit, inveniemus
eadem similem habere qualitatem, si eis
humilitas vera defuerit. 279 Quem enim fructum
habebit, aut cum inflatione scientia, aut cum humana
gloria fides, aut cum jactantia largitas, aut cum elatione
martyrium? Unde quia in destructionem superbiae,
et humilitas tendit et charitas, de utraque
habeatur dictum quidquid de una est disputatum.
CAP. XXII.
Nihil boni esse a nobis quando nec ipsa
recta oratio. --Superest nunc, sacratissima Dei
virgo, ut sobrio castoque judicio sancti cordis tui
arcana discutias, et aculeo totius elationis obtrito,

investiges in te atque dinumeres quae et qualia tibi
sponsus tuus dona contulerit; quae a me non oportuit
recenseri, ne aut plura contexerem, aut pauciora
percurrerem. Verecundiae enim tuae onerosa foret
etiam vera laudatio, et ipse contra disputationem
meam facerem, si cui ab humana gloria continentiam
suasissem, ad eamdem te tuis praeconiis incitarem.
Ipsa ergo aulam tuae mentis ingredere: et in secretario
purissimae conscientiae tuae, qualia tibi reposita
sint ornamenta circumspice: et quidquid ibi splendidum,
quidquid pulchrum pretiosumque repereris,
divini operis et muneris esse ne dubites, ita ut in
omnibus bonis opulentiae tuae, et gratiam donatoris,
et jus proprietatis agnoscas. Accepisti enim quae
habes, et quidquid tibi diligentia tui laboris accrevit,

per ipsum tibi est auctum, per quem fuerat inchoatum.
Itaque utendum tibi est his quae largitus est
Deus: et ab eodem semper est petendum ut donis
ejus fideliter et scienter utaris. Quid enim nobis boni
potest esse sine ipso; quandoquidem etiam ut recte
oremus, ex ipso est, dicente Apostolo: Nam quid
oremus sicut oportet nescimus; sed ipse Spiritus postulat
pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur
corda scit quid desideret Spiritus, quoniam secundum
Deum postulat pro sanctis [(Rom. VIII, 26, 27)]
.
Et ne dubium esset de quo spiritu loqueretur, jam
supra dixerat: Non enim accepistis spiritum servitutis
iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Itaque ipse

Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quoniam
sumus filii Dei. Si autem filii, et 280 haeredes, haeredes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.