PL 55, col. 179

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen
compatimur, ut et conglorificemur [(Rom. VIII, 15-17)]
.
CAP. XXIII.
Omnem rectum affectum, cogitatum et
sermonem nostrum esse a Deo. --Implet igitur Spiritus
sanctus organum suum, et tamquam fila chordarum
tangit digitus Dei corda sanctorum. Qui ideo
cum die Pentecostes in apostolos plebemque credentium,
sicut a Domino fuerat promissus, influeret, in
specie linguarum apparuit ignearum, et loquelis omnium
nationum eos super quos insederat fecit effari;
ut dubium non esset per ipsius inspirationem, utilem
affectum, rationabilem sermonem animis fidelium
ministrari; sicut ipse Dominus discipulis suis insinuavit
et dixit: Cum autem tradent vos, nolite cogitare
quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in

illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini,
sed Spiritus Patris qui loquitur in vobis. [(Matth. X,
19.)]
Quod ne in solo magnarum tribulationum tempore
credamus fieri, non autem in pace praestari,
audiamus Apostolum definientem quod ipsae quoque
cogitationes nostrae, nisi a Deo nobis insitae fuerint,
rectae esse non possint. Fiduciam, inquit, talem habemus
per Christum ad Deum; non quod sufficientes
simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia
nostra ex Deo est [(II Cor. III, 4, 5)]
.
CAP. XXIV.
Quidquid virtutis et charitatis sancti
habent in hac vita, a Deo habent: quoniam et in coelo
quidquid habituri sunt, ab illo erit; ab eo portio a quo
erit plenitudo. --Unde cum sanctorum animis ex Deo
sit utilis meditatio, justa petitio, efficax actio, ex

Deo sit in fide firmitas, in tribulatione patientia, in
persecutione victoria, magna est in vera humilitate
felicitas, cui Deus dilectio, Deus sapientia, Deus
consilium, Deus fortitudo est. Nec dubio ista subjectio
jam ex magna parte in illius futurae beatitudinis
est constituta consortio, ubi Deus erit omnia in omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.