PL 55, col. 30
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
XXV.
Item alia. --Da nobis haec, quaesumus,
Domine, frequentata mysteria: quia quoties hostiae
tibi placatae commemoratio celebratur, opus nostrae
redemptionis exercetur. Per, etc.
Vere dignum. Quia cum totus mundus experiatur
et cernat generis humani principia dejecta erigi,
inveterata renovari, 12 et ad culmen subacta reduci;
sicut veteres sancti quod credidere faciendum,
cognoscit impleri, sic fiducialiter, quae nunc promittuntur
exspectat. Per, etc.
XXVI.
Item alia. --Sacrificium, Domine, celebramus,
quod ita nobis debet esse perpetuum, sicut
nos ejus opere fieri jugiter desideramus aeternum.
Per, etc.
PASCHALI SC F SP.
Vere dignum. Qui seipsum tibi pro nobis offerens
immolandum, idem Sacerdos et sacer Agnus
exhibuit. Per, etc.
Tribue nobis, Domine, misericordiam tuam, per
quam et nostris reatibus possimus absolvi, et his
mysteriis convenienter aptari. Per, etc.
XXVII.
Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus,
qui sanctorum martyrum confessionibus Ecclesiae
tuae sacrum corpus exornas: da nobis, quaesumus,
ut et doctrinis eorum tibi placentia et pio sequamur
exemplo. Per, etc.
Exaudi, Domine, supplicum preces, et quas merita
nostra destituunt, sanctorum tuorum commendatio
reddat acceptas. Per, etc.
Suscipe, Domine, munera tuorum votiva populorum;
et eorum tibi grata sint precibus, pro quorum
solemnitate offeruntur. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos sanctorum martyrum tribuis
gloriosas indesinenter celebrare victorias. Isti sunt
enim confessores illius nominis in quo nobis unicum
salutis nostrae praesidium, Pater aeterne, posuisti.
Et ut ad ejus cognitionem possimus accedere,
parvularum mentium fidem, eorum et testificationibus
instruis, et intercessionibus benignus attollis.
Per, etc.
Sanctorum precibus, Domine, confidentes, quaesumus,
per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus.
Per, etc.
Supplicem tibi populum, Domine, tua munitione
custodi; nec difficulter quod pie, quod juste postulat
consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur.
Per, etc.
XXVIII.
Item alia. --Hostias tibi, Domine, santorum
tuorum 13 dicatas meritis benignus assume,
et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
Per, etc.
Praesta nobis, Domine, quaesumus, universa peccata