PL 55, col. 31

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

pariter atque pericula corporis et mentis evadere,
quos innumerabilium martyrum pia confessione
circumdas. Per, etc.
Sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus in venerabilium
commemoratione sanctorum. Da, quaesumus,
ut quod illis contulit gloriam, nobis proficiat
ad salutem. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos beatorum martyrum palmas
in diebus, quos suo sanguine signavere, venerantes,
in tua exaltare potentia, in tuo, Domine,
tribuis semper honore gaudere. Per, etc.
Sumpsimus, Domine, sanctorum tuorum solemnia
celebrantes, coelestia Sacramenta; quorum
suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter
gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per, etc.

XXIX.
Item alia. --Apostolica nos muniat, Domine,
semper oratio; ut iisdem suffragatoribus dirigatur
Ecclesia, quibus principibus gloriatur, Per, etc.
Sanctorum tuorum miseris esto, Domine, refugium
singulare, quorum pro nobis et honore placeris
et merito. Per, etc.
Ad martyrum tuorum, Domine, festa venientes,
cum muneribus nomini tuo dicatis, occurrimus, ut
illis reverentiam deferentes, nobis veniam consequamur.
Per, etc.
Vere dignum. Quoniam tu es gloriosus in sanctis,
quibus et in persecutione tolerantiam tribuisti, et
in passione victoriam contulisti. Per, etc.
Memento, Domine, quaesumus, conditionis humanae,
ut sancti tui pro nobis et clementiam tuam

semper exorent, et incessabiliter audiantur. Per, etc.
XXX.
Item alia. --Protege nos, Domine, tuorum
deprecatione justorum (sanctorum); ut, quorum
circumdamur suffragio, foveamur auxiliis. Per, etc.
Da nobis, quaesumus, Domine, semper haec tibi
vota deferre, quibus, sanctorum tuorum Natalia celebrantes,
tuam gloriam praedicemus. Per, etc.
Vere dignum. Quia sanctorum tuorum solemnia
repetimus, quorum veneranda 14 confessio et mirabilia
virtutis tuae explevit, et illis praemium coeleste
quaesivit, et nobis patrocinia praeparavit. Per, etc.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.