PL 55, col. 35

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

victorias admiramur; quoties in Ecclesia tua
horum dierum solemnia celebramus, quos insignes
confessorum tuorum et martyrum palmae ad perennem
memoriam sanctamque laetitiam fidelibus populis
sacraverunt. Per, etc.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut divina mysteria,
quae in tuorum commemoratione sanctorum frequentamus,
actu subsequamur et sensu. Per, etc.
18 Adesto, Domine, populo tuo cum sanctorum
patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia
non praesumit, suffragantium meritis consequatur.
Per, etc.
XXXIX.
Item alia. --Omnipotens sempiterne
Deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad majestatem
tuam, sicut dignum est, exorandam, da sanctos

martyres tuos pro nostris supplicare peccatis,
quos digne possis audire. Per, etc.
Adjuva nos, Domine, tuorum prece sanctorum, ut
quorum festa gerimus, sentiamus auxilium. Per, etc.
Oblationem familiae tuae, Domine, sanctorum martyrum
praesidia deputata commendent, et ut tibi
grata sint, placentium tibi supplicationibus offerantur.
Per, etc.
Vere dignum. Qui non solum debitum mortis antiquae,
quo idem non tenebatur, exsolvens, pro debitoribus
repensavit, sed martyribus suis contulit
ut, quod humana substantia contra voluntatem sui
Creatoris agendo contraxerat, et praefixa lege fuerat
solutura, dum pro testimonio Creatoris sponte susciperent,
fieret eis de reatu justitia, et poena transiret

ad gloriam. Per, etc.
XL.
Item alia. --Sint tibi placita, Domine, populi
tui votiva sacrificia, et quod fragilitas nostra
non impetrat, eorum supplicatio, pro quorum gloria
deferuntur, obtineat. Per, etc.
Dicata nomini tuo munera, Domine, sanctorum
tuorum pro nobis satisfactio prosequatur; ut offensae
nostrae per eos, qui in conspectu tuo digni sunt,
relaxentur. Per, etc.
Vere dignum. Qui ad majorem triumphum de humani
generis hoste capiendum, praeter illam gloriam
singularem, qua ineffabilibus modis Domini virtute
prostratus est, ut etiam a sanctis martyribus
superaretur, effecit; atque in membris quoque
suis victoria sequeretur, quae praecessit in capite.

Per, etc.
XLI.
Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras;
et ut digna sint munera quae oculis tuae majestatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.