PL 55, col. 36

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

offerimus, subsidium nobis tuorum concede
sanctorum. Per, etc.
Vere dignum. Tui enim operis, Domine, 19 tuaeque
virtutis est, ut inimicus humanae substantiae non
tantum per Filium tuum Dominum nostrum, sed
etiam per sanctos martyres tuos debitrici suae
quondam naturae redderetur obnoxius, et subditae
sibi subderetur. Et ideo cum angelis, etc.
XLII.
Item alia. --Quaesumus, Domine Deus noster,
ne apud justitiam tuam peccata nostra nos aggravent,
quam tuae pietatis invicta miseratio . . . . . . nec
nos, quamlibet innumeris gravari patiaris erroribus,
quos tantis voluisti sanctorum tuorum suffragiis adjuvari.
Per, etc.
Respice propitius, Domine, super haec munera

quae et pro sanctorum tuorum commemoratione deferimus,
et pro nostris offensionibus immolamus.
Per, etc.
Vere dignum. Pugnavit enim in beatis martyribus
tuis contra profanitatem mundi tuae fidei gloriosa confessio;
contra irrationabilem saevitiam persequentium
sapiens sanctaque patientia; contra illecebras temporales
spes coelestium (promissio) praemiorum; contra
vitae praesentis affectum venturae salutis aeternitas;
et in omnibus frementis machinamenta diaboli
dextera tua in eis dimicante, vicerunt. Per, etc.
XLIII.
Item alia. --Oblationes nostras, quaesumus,
Domine, tua tibi dignatione fac placitas: quia nihil
in nobis, quod placare te possit, nisi, deprecantibus
sanctis, tua nos propitiatione praevenias. Per, etc.
Vere dignum. Venerabilium martyrum praeconia
recolentes: quoniam tui operis, Domine, tuaeque virtutis
est, etc.
Et Natalitiis sanctorum, Domine, et sacramenti
munere vegetati, quaesumus, ut bonis quibus per
tuam gratiam nunc fovemur, perfruamur aeternis.
Per, etc.
Adsit, Domine, quaesumus, propitiatio tua populo
supplicanti; ut quod, te inspirante fideliter expetit,
tua celeri largitate percipiat. Per, etc.
MENSE MAIO. IX. PRECES IN ASCENSA DOMINI.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris; ut
sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in

tua majestate confidimus, ita usque ad consummationem
saeculi 20 manere nobiscum, quemadmodum
es pollicitus, sentiamus. Per, etc.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.