PL 55, col. 51
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
corde rogamus et petimus ut intervenientibus beatis
apostolis, quae pro eorum celebrata sunt gloria, nobis
proficiant ad medelam. Per, etc.
Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende; et
per apostolos tuos pervigili protectione custodi, ut
iisdem rectoribus gubernetur, quos eidem contulisti
[( Al. praefecisti)] operis tui vicarios esse pastores.
Per, etc.
V.
Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui
ineffabili sacramento jus apostolici principatus in Romani
nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas
per tota mundi regna diffunderet: praesta ut quod
in orbem terrarum eorum praedicatione manavit,
Christianae devotionis sequatur universitas. Per, etc.
Praesta, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, de tantis
digne gaudere principibus, et illam sequi pia devotione

doctrinam, qua delectos tibi greges sacris
mysteriis imbuerunt. Per, etc.
Vere dignum. Quia non mundi reges et proceres,
non facundos aut divites, sed abjectos et pauperes,
ineruditos atque ignobiles elegisti, quibus majestatis
tuae potentiam, et coaeterni tibi Filii revelares arcanum;
ut non possibilitatis humanae, sed doni probaretur
esse divini; et quae praecipua videbantur in
saeculo, absque te Deo monstrarentur inania; et quaelibet
inania, per te docerentur esse sublimia: cum,
ita dispensante virtute, non de gloriosis humilia, sed
de humilibus gloriosa penderent; et ille quondam
Petrus piscator exiguus, repente factus apostolus,
non potentibus subjaceret, sed eos potius salubri rete
concluderet; nec cuiquam esset ambiguum, in secreta
beatitudine collocatum jus habere dimittendi
delicta mortalium, cujus meritum cerneret toto orbe
venerandum regnare post mortem. Beatum quoque
apostolum Paulum, Domine, simili dignatione glorificas;
qui dejectus in terris levatur in coelum, captus
oculis corporalibus, lucem vidit aeternam; atque uno
eodemque modo contumax tuus et vindictam sensit
et gratiam; tantaque felicior ultione, particeps divinorum
meruit esse post poenam. Per, etc. 38
VI.
Item alia. -- Offerimus tibi, Domine,
preces et munera: quae, ut tuo sint digna conspectu,
beatorum apostolorum tuorum, quaesumus, precibus
adjuventur. Per, etc.
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam, in apostolica
soliditate fundatam, ab infernarum eruis terrore portarum;
ut in tua veritate consistens, nulla recipiat
consortia perfidorum. Per, etc.
VII.