PL 55, col. 54

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

hostias apostolica commendet oratio, ut quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam.
Per, etc.
Vere dignum. Qui secundum promissionis tuae
inviolabile constitutum, apostolicae confessioni, etc., ut supra in praefatione Missae I, usque
dissonant;
ipsaque sit sacri corporis ubique vera compago, quae,
te dispensante, devota obsequitur, quidquid sedes 41
illa censuerit, quam tenere voluisti totius Ecclesiae
principatum. Per, etc.
Perceptis, Domine, sacramentis, supplices te rogamus
ut, intercedentibus beatis apostolis, quae pro
illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant
ad medelam. Per, etc.
Familiam tuam, Domine, propitius intuere, et

apostolicis defende praesidiis; ut eorum precibus gubernetur,
quibus nititur, te constituente, principibus.
Per, etc.
XV.
Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus,
qui fragilitati nostrae consulens, assidua nos sanctorum
celebritate solaris: da nobis, sub patronis talibus
constitutis, et continua securitate muniri, et
salutari gaudere profectu. Per, etc.
Grata tibi munera nostra sint, Domine, quae et tuis
sunt instituta praeceptis, et sanctorum festivitas gloriosa
commendat. Per, etc.
Vere dignum. Qui inter errorum caligines mundanorum
luminaria multiplicis beatique martyrii coruscare
tribuisti, ut in conspectu generis humani mirabilis
appareret in eorum agone mutatio, qua praevalendo

deficiunt persequentes, et deficiendo praevalent
interempti; quo illorum saevientium memoria ac potestas
evanuit, horum obeuntium mors ubique pretiosa
fulget et nomen; illorum nulla supersunt regiae
potestatis insignia, istorum virtutem monstrat effectus;
et quid de utrisque geratur, non solum fide
cernitur, sed etiam visibiliter approbatur. Per, etc.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut intervenientibus
sanctis tuis, sacrosancta mysteria quae frequentamus
actu, subsequamur et sensu. Per, etc.
Adesto, Domine, populo tuo, cum sanctorum tuorum
patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia
non praesumit, suffragantium meritis consequatur.
Per, etc.
XVI.
Item alia. --Deus, qui Ecclesiae tuae in sanctis

montibus fundamenta posuisti: da ut nullis errorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.