PL 56, col. 558

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

CAP. VII.-- VII. Veniamus nunc ad sacratissimos
ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam,
ita per vestras provincias calcatos atque
confusos charitate tua insinuante, reperimus; ut Jeremiae
nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo
aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum
hunc die ac nocte [(Jerem. VII, 1)]
? Si ergo beatus
propheta ad lugenda populi peccata, non sibi ait
lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus dolore
percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore
compellimur facinora deplorare? Praecipue quibus,
secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et
sollicitudo omnium Ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis
enim infirmatur, et ego non infirmor?
quis scandalizatur, et ego non uror [(II Cor. II, 29)]
?

Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post
longa consecrationis suae tempora, tam de conjugiis
propriis quam de turpi coitu sobolem didicimus
procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere,
quia in veteri Testamento sacerdotibus ac
ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat
nunc mihi quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque
vitiorum, si aestimat quia in lege Moysi
passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena
luxuriae, cur eos quibus committebantur sancta sanctorum
praemonet, dicens: Sancti estote, quia ego
sanctus sum, Dominus Deus vester [(Levit. XX, 7)]
? Cur
etiam procul a domibus suis anno vicis suae in templo
habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione,
ne vel cum uxoribus possent carnale exercere

commercium; ut conscientiae integritate fulgentes,
acceptabile Deo munus offerrent; quibus expleto deservitionis
suae tempore uxorius usus solius successionis
causa fuerat relaxatus, quia non ex alia nisi
ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat
admitti praeceptus. Unde et Dominus Jesus cum nos
suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatus est 251
quia legem non venerit solvere, sed implere;
et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis
voluit splendore radiare, ut in die judicii, cum
rursus advenerit, sine macula et sine ruga eam possit,
sicut per Apostolum suum instituit, reperire.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.