PL 56, col. 560
Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne
Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam,
non repudiatam, non meretricem
[(Ezech. XLIV, 22)]
?
Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum
[(I Tim. III, 2)]
, tam sacerdotem
quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia
ita a regionum vestrarum despiciuntur episcopis,
quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et
quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum,
ne nos indignantis vox Domini justa corripiat,
qua dicit: Videbas furem et currebas cum eo; et
ponebas tuam cum adulteris portionem [(Psal. XLIX, 18)]
:
quid ab universis posthac Ecclesiis sequendum sit,
quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.
CAP. IX.-- IX. Quicunque itaque se Ecclesiae
vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos
baptizari, et lectorum debet ministerio sociari. Qui
ab accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis
annum si probabiliter vixerit, una tantum, et ea quam
virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit,
uxore contentus, acolythus et subdiaconus
esse debebit; post quae ad diaconii gradum, si se
ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit,
accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit,
congrue presbyterium consequatur. Exinde
post decennium, episcopalem cathedram poterit
adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae
ac fidei ejus fuerit approbata.
CAP. X.-- X. Qui vero jam aetate grandaevus melioris
propositi conversione provocatus ex laico ad
sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum
non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore
statim 253 lectorum aut exorcistarum numero
societur, si tamen eum unam habuisse vel habere,
et hanc virginem accepisse constet uxorem. Qui dum
initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium
aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium,
si per haec tempora dignus judicatus fuerit,
provehatur. Exinde jam accessu temporum ad presbyterium,
vel episcopatum, si eum cleri ac plebis
evocarit electio, non immerito societur.