PL 56, col. 888
Documenta juris canonici veteris (Auctores varii), J. P. Migne
et manus super caput ejus tenente, etiam
omnes presbyteri qui praesentes sunt, manus suas
juxta manus episcopi super caput illius teneant.
4 XCII. Diaconus cum ordinatur, solus episcopus
qui eum benedicit, manus suas super caput ejus
ponat: quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium
consecratur.
5 XCIII. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus
impositionem non accipit, patenam de manu episcopi
accipiat vacuam, et vacuum calicem. De manu vero
archidiaconi accipiat 667 urceolum cum aqua,
manile, et manutergium.
6 XCIV. Acolythus cum ordinatur, ab episcopo
quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat:
ab archidiacono accipiat cereoforaleum cum
cereis, ut sciat se ad accendenda Ecclesiae luminaria
mancipandum; accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum
vinum in Eucharistia sanguinis Christi.
7 XCV. Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu
episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente
sibi episcopo: Accipe, et commenda et habeto
potestatem imponendi manum super energumenos,
sive baptizandos.
8 XCVI. Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum
episcopus ad plebem, indicans ejus fidem, ac
vitam, atque ingenium. Post haec exspectante plebe
tradat ei codicem de quo lecturus est, dicens ad
eum: Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, fideliter
et utiliter si impleveris officium, partem cum
his qui verbum Dei ministraverunt
9 XCVII. Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono
instructus fuerit, qualiter in domo Dei
debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi
tradet ei episcopus claves Ecclesiae de altario dicens: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus
quae istis clavibus recluduntur.
668 10 XCVIII. Psalmista, id est cantor, potest