PL 56, col. 889
Documenta juris canonici veteris (Auctores varii), J. P. Migne
absque scientia episcopi sola jussione presbyteri officium
suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide ut quod ore cantas, corde credas; et quod credis,
operibus comprobes.
11 XCIX. Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem
sui episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur
qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae
aptis.
12 C. Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium
baptizandarum mulierum eliguntur, tam instructae
sint ad officium, ut possint aperto et sano sermone
docere imperitas et rusticanas mulieres tempore
quo baptizandae sunt, qualiter baptizatori ad
interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate
vivant.
13 CI. Sponsus et sponsa, cum benedicendi sunt
a Sacerdote, a parentibus suis vel a paranymphis
offerantur. Qui cum benedictionem acceperint, eadem
nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate
permaneant.
103 CII. Viduae quae stipendio Ecclesiae sustentantur,
ita assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis
et orationibus suis Ecclesiam adjuvent.
IV. 669 EPISTOLA CANONICA.