PL 57, col. 341

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

nunc idem esset remedium sanitatis. Deinde
post serpentem in Salvatore homo ipse crucifigitur;
scilicet ut post auctorem puniatur et facinus; per
primam enim crucem vindicatum est in serpentem,
per secundam in venena serpentis; hoc est: primum
auctor ipse punitur, deinde ejus malignitas condemnatur.
Virus enim, quod persuasione sua in hominem
transfuderat, nunc rejicitur, nunc curatur; nam cum
homo passioni addicitur, non morti traditur, sed
mortis in eo facinus emendatur; hoc enim agit Dominus
per hominem, quem suscepit, ut dum innocens
patitur, praevaricationis illius diabolicae in eo inobedientia
corrigatur, 153 et deinceps liber a culpa

Hujus quoque homiliae esse auctorem Maximum, non autem Ambrosium, monachi Benedictini congregationis
Sancti Mauri, Gennadium eumdem secuti, judicarunt. Neque vero gravissimi hujus scriptoris testimonium
rejiciendum est, quod in tribus codicibus saeculi XII, videlicet Vaticano 1270, pag. 27, et 6451, pag.
18, et IV Plut.: XXXIII, olim Sanctae Crucis Minor. Convent., modo bibl. Laurentianae, sancti Ambrosii nomen
legatur. Nam nobis codices praesto sunt, iique praeclari ac veteres quinque, in quibus nostri sancti Maximi
nomen scriptum videmus: Sangallensis, et 90 Sanctae Crucis in Jerusalem homilia 36, et 99 Sanctae Crucis
in Jerusalem homilia 59, et Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 298: Item de cruce et de resurrectione Domini;
et Taurinensis: Item et de eadem (cruce), et sepultura Domini. Accedit summa editorum consensio
Gymnici, Galesinii, Cumdii, Raynaudi, Margarini. Sed is a caeteris de epigraphe dissidet. Nam apud illos ea
sic habet: De cruce et passione Domini. Apud Margarinum vero: Homilia II de cruce et sepultura Domini.
Monitos ad extremum lectores volo, in editione nostra homiliam eamdem in haec verba desinere: Omnes,
quos retinebat mortuos, germinavit; propterea quod caetera, quae in superioribus editionibus leguntur ad homiliam De corpore Christi
pertineant, ut suo loco demonstrabitur.
ARGUMENTUM.-- Rursum disserit de salutaris crucis
signo, quo ait scindi mare, terram coli, coelum
regi, homines conservari.
Diximus hesterna die quod crux Domini salutem
generi contulerit humano; et verum est. Passio enim
illius nostra redemptio est, mors ejus vita nostra est;
ideo autem mala haec cuncta sustinuit, ut nos bona
omnia sentiremus; ideo crudelitatem in se exerceri
maluit, ut nobis misericordiam largiretur, bonus
ideo in nos ita esse voluit, ut ante in se esset immitis:
auferens enim per crucem humani generis
injurias, omnes eas in sua passione consumpsit, ut
ulterius non esset homini quod noceret. Grande
ergo crucis est sacramentum; et si intelligamus, per
hoc signum etiam mundus ipse salvatur nam cum a

nautis scinditur mare, prius ab ipsis arbor erigitur
velum distenditur, ut, cruce Domini facta, aquarum
fluenta rumpantur; et hoc dominico securi signo
portum salutis petunt, periculum mortis evadunt;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.