PL 57, col. 342

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

fieret, ac liber esset a morte. Habentes igitur dominum
Jesum, qui nos passione sua liberavit, in ipsum
aspiciamus semper, et ipsius signo speremus, nostris
vulneribus medicinam; hoc est si forte nobis venenum
avaritiae se diffundit, ipsum consideremus, et
sanat; si scorpionis nos libido compungit, ipsum rogemus,
et curat; 154 si terrenarum cogitationum
nos morsus lacerant, eumdem precemur, et vivimus.
Hi enim sunt spirituales serpentes animarum nostrarum,
propter quos conculcandos Dominus crucifixus
est, de quibus ipse ait: Super serpentes et scorpiones
ambulabitis, et nihil vobis nocebunt [(Luc. X)]
.
HOMILIA L. De cruce Domini II.
ADMONITIO.

figura enim sacramenti quaedam est velum suspensum
in arbore, quasi Christus sit exaltatus in cruce;
atque ideo confidentia de mysterio veniente, homines
ventorum procellas negligunt, peregrinationis
vota suscipiunt. Sicut autem Ecclesia sine cruce 155
stare non potest; ita et sine arbore navis infirma
est; statim enim diabolus inquietat, et illam
ventus allidit; at ubi signum crucis erigitur, statim
et diaboli iniquitas repellitur, et ventorum procella
sopitur. Sed et bonus agricola cum parat terrae solum
vertere, et vitae alimenta perquirere, nonnisi
per signum crucis id facere conatur; dum enim aratro
dentale subjicit, affigit aures, stivam inserit, figuram
crucis imitatur; compactio enim ipsa similitudo
quaedam est dominicae passionis. Coelum quoque

ipsum hujus signi figura dispositum est. Nam
cum quatuor partibus, hoc est oriente, et occidente,
ac meridiano, et septentrione distinguitur, quatuor
quasi crucis angulis continetur. Ipsius enim incessus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.