PL 57, col. 369
Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
dammodo sepulturam pullulare elementa 188 omnia
festinarunt, ut, resurgente Domino, et ipsa
consurgerent. Nam utique ex resurrectione Christi
aer salubrior est, sol candidior, terra fecundior:
ex eo surculus crescit in fruticem, herba crescit in
segetem, vinea pubescit in palmitem. Si igitur cum
reflorescit Christi caro, omnia floribus vestiuntur:
necesse est, et cum idem fructum affert, etiam universa
fructificent, sicut ait idem Dominus: Nisi granum
tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum
solum manet; cum autem mortuum fuerit, multum fructum
affert [(Joan. XII)]
. Refloruit igitur Dominus, cum
resurrexit e tumulo; fructificat, cum ascendit ad
coelum. Flos est, cum de inferioribus terrae gignitur;
fructus est, cum altissima sede reconditur. Granum
est, sicut ipse ait, cum solus crucem patitur, fructus
est, cum plurima apostolorum credulitate circumdatur.
His enim post resurrectionem quadraginta
diebus cum discipulis conversatus, tota illos
sapientiae maturitate edocuit, et ad bonam frugem
eos omni disciplinarum fecunditate convertit. Deinde
ascendit ad coelum, ad Patrem scilicet fructum
carnis praeferens, in discipulis justitiae
semina derelinquens. Ascendit ergo ad Patrem
Dominus. Meminit sanctitas vestra quod aquilae 189
illi de psalterio, cujus innovatam juventutem
legimus, comparaverim Salvatorem; est enim similitudo
non parva: sicut enim aquila humilia deserit,
alta petit, * coelos vicina conscendit: ita et Salvator
humilia inferni deseruit, paradisi altiora petiit *;
coelorum fastigia penetravit: et sicut aquila, relictis terrenis
sordibus, sublime volans, purioris aeris salubritate
perfruitur; ita et Dominus terrenorum faecem
deserens peccatorum, in sanctis suis volitans purioris
vitae simplicitate laetatur. Per omnia igitur aquilae
comparatio convenit Salvatori. Sed quid facimus,
quod aquila praedam frequenter diripit, tollit frequenter
alienum? Nec in hoc tamen dissimilis est
Salvator: praedam enim quodammodo sustulit, cum
hominem, quem suscepit, inferni raptum faucibus,
portavit ad coelum, ut alienae dominationis, id est
diabolicae potestatis servum de captivitate erutum,
191 Celebris est apud Gratianum distinct. 77, cap. 8, hujus homiliae descriptio Ambrosii nomine: Per
hos quinquaginta dies nobis est jugis et continuata festivitas: ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus
jejunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus. Primum de consuetudine non jejunandi, et