PL 57, col. 429

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

eorum propriis meritis, attamen consocii sanctitate.
Ait enim Dominus Petro: Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non
praevalebunt ei [(Matth. XVI)]
. Si ergo apostolo et martyri
Petro inferni porta non praevalet, quisquis sociatur
martyri tartaro non tenetur. Martyres enim
inferni porta non possidet, quoniam eos paradisi
regna suscipiunt. 264 Nam videmus eos hic utique
jam regnare; cernimus enim ab eis obsessos
immundissimis daemonibus homines liberari; ita ut

Monuisse me aliquando memini homiliarum sermonumque titulos compositos interdum fuisse arbitrio
aman ensium. Id vero confirmari majorem in modum iis codicibus manuscriptis potest, quorum subsidio
haec nobis homilia Maximi servata est. Nam qui eam in codicem Vaticanum 1629 transtulit, hunc eidem
titulum praefixit: In natale plurimorum martyrum. Qui in alterum Vaticanum 1273: In natali unius martyris.
Qui in Ratisponensem sancti Emmerami: De sanctis martyribus. Qui in Casinenses duos, 109 et 111: In nativitate
sanctorum martyrum. Qui denique in Martinensem: In natali sanctorum martyrum Taurinensium Octavii,
Aventii et Solutoris. In Breviario vetere Strigoniensi eadem homilia hanc praefert inscriptionem: Pro communi
plurimorum martyrum homilia sancti Maximi episcopi. Nec minor est fere editorum in titulo describendo
varietas. Apud Gymnicum, Galesinium et Raynaudum sic habet: Ejusdem de martyribus: apud
Cumdium vero et Margarinum: De sanctis martyribus. Hisce duobus, quibus suffragio sunt codices Casinenses,
ascensi sumus. Nihil enim in hac Maximi homilia est, quod tam proprium sit sanctorum martyrum
Taurinensium, ut apte in alios plerosque martyres cadere non posse videatur. Cum porro insignis sit codicum
editorumque in auctore Maximo constituendo constantia, nec quidquam in homilia sit quod a ductu
orationis sancti ejusdem antistitis discrepet, pendenda profecto nihili est editionis operum sancti Ambrosii
Parisiensis primae ac Romanae curatorum auctoritas, eam sancto eidem Ambrosio ascribentium.
ARGUMENTUM.-- Cum martyrium totius sit anteactae
vitae perfectio et corona, universae legis Christianae
oportet martyrem amatorem perfectumque servatorem
se praebuisse. A sanctitate ergo, propter quam
martyres victoriae palmam meruerunt, eos commendat
S. doctor. Deinde contra avaritiam declamat, a
quo vitio pauci admodum sapientes sese defendunt.
Sufficere nobis deberent ad profectum salutis nostrae
martyrum exempla sanctorum, qui propter adipiscendem
coelestem coronam omnibus se mandatis dominicis
subdiderunt; et ita cunctis devinxerunt se legibus
Salvatoris, ut propter anteactam vitam mererentur
ad hanc martyrii gloriam pervenire. Non enim illo in
tempore tantum perfecerunt praeceptum Domini, quo
confessionis supplicium pertulerunt; sed necesse est
illos prius secundum Evangelium vixisse Christi, ut

Christi passionibus potirentur. Necesse est enim, ut
initia bona fuerint, quorum finis est optimus subsecutus;
et martyres eos non solum fuisse cum passi sunt, 265
sed etiam martyres Christi fuisse cum viverent.
Martyr enim Latine testis dicitur; ac quotiescunque
bonis actibus mandatum Christi facimus, toties
Christo testimonium perhibemus. Unde et crux Domini
non illa tantum dicitur quae passionis tempore
ligni affixione construitur, sed et illa quae totius
vitae curriculo cunctarum disciplinarum virtutibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.