PL 57, col. 430

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

coelesti medicina et captiva anima de diaboli laqueis
eruatur, et ipse diabolus vinculis igneis alligatus producatur
de sua captivitate captivus; ut qui praedam paulo
ante ceperat, ipse subdatur in poenam. Haec et alia
potiora mirabilia per sanctos fieri omnibus notum est.
Et ideo, fratres, veneremur eos in saeculo quos defensores
habere possumus in futuro; et sicut eis ossibus
pareatum nostrorum jungimur, ita et eis fidei imitatione
jungamur; in nullo enim ab ipsis separari poterimus,
si sociemur illistam religione quam corpore.
HOMILIA LXXXII. De sanctis martyribus.
ADMONITIO.

cooptatur; de qua mihi videtur Salvator dicere. Qui
vult venire post me, tollat crucem suam et suquatur
me [(Luc. IX)]
. Nunquid omnes martyres, qui secuti
sunt Dominum, crucifixi sunt? Nunquid omnes virgines,
qui juxta Apocalypsim [(Cap. XIV)] sequuntur
Agnum Dei, crucifixi sunt, ut sequantur? Nunquid
Paulus apostolus crucifixus fuerat, cum dicit: Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego
mundo [(Gal. VI, 14)]
? Hoc autem dicit, ut intelligas
crucem non ligni esse patibulum, sed vitae virtutisque
propositum. Tota igitur vita Christiani hominis, si
secundum Evangelium vivat, crux est atque martyrium.
Sed hoc est, quod in nobis difficile reperitur,
ut omnes actus nostri secundum Evangelium dirigantur;

atque ideo, quotiescunque voluptatibus volutamur,
crucem Salvatoris amittimus. Christus enim est
castitas, pax, veritas, mansuetudo. Quomodo ergo
potest castitati testimonium perhibere corruptus?
Aut quomodo potest pacem praedicare, cujus animus
semper in lite est? Quo pacto etiam veritatem, aut
mansuetudinem qualiter servabit inconstans? Quomodo,
inquam, possumus ad martyrii gloriam pervenire,
cum dicat Dominus: Nolite possidere aurum [(Matth. X)]
.
Hoc autem habentibus dicit; unde si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.