PL 57, col. 643

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

nunc in Laurentiana, codex Lucensis praeterea 85, et Casinensis 144 pag. 283, qui omnes conceptis verbis
S. Maximum auctorem inscribunt. Hanc autem orationem collectores omnes homiliarum et sermonum huc
usque S. antistiti nostro dederunt, et Ruinartus in admonitione ad Acta martyrii S. Agnetis, pag. 402 edit.
Veron. an. 1731, haec de Maximi homilia in laudem S. Agnetis habet: Fusius etiam ejus martyrium exponit
S. Maximus episcopus Taurinensis in homilia quam de ejus laudibus scripsit. Secunda igitur Tillemontii objectio
concidit omnino. Neque potior est tertia. Nam ea dissimilitudo styli quam Tillemontius se animadvertisse
scribit, nulla est, nostro quidem judicio. Iis enim eadem est ornata splendetque oratio quae in caeteris
quisque frequenter cernere poterit. De vocibus barbaris quas postremo loco Tillemontius opponit, hoc dicam
breve: Maximum nonnisi verbum subarro ab Hieronymo ante usitatum usurpasse; in reliquis puro usus est
Latino sermone. Quare si Hieronymum nemo barbare scripsisse accusabit, eo quod voces aliquando minus
Latinas usurpaverit; nec S. Maximus eodem de vitio insimulandus erit. Argumentis Tillemontii jam excussis,
nihil est, arbitror, causae, cur is sermo adimendus esse Maximo videatur.
ARGUMENTUM.--

Beata Agnes mirifice laudibus a sancto
Maximo effertur, quod per vestigia Matris virginis
ad coelestem thalamum pervenit, contemnendo
mundi divitias, exsecrando carnis concupiscentias,
et solam Christi pulchritudinem adamando.
Cum in toto mundo virgineus flos Mariae immarcescibiles
coronas innectat, et sceptrigeram pudoris aulam
immaculato conservet affectu; eo usque integritas
perseveravit ad palmam, ut in puellis tropaeum
sanctitatis arriperet, et per vestigia Matris virginis
ad coelestem thalamum perveniret. Hinc est, quod
annulo fidei Agnes se asserit subarratam, et clamat
se amore constrictam. O quam imitabilis virginibus
virgo, cui tradidisti amoris exemplum! O quam
sanctum pectoribus virgineis tribuisti responsum,
contemnendo mundi divitias, exsecrando carnis concupiscentias,

et solam Christi pulchritudinem adamando!
Accedite ad puellam, puellae, et discite in
annis infantiae 538 quales in pectore suo circa amorem
Christi flammas incenderit. Dicit se amatori
suo servare fidem, et ejus corpus concupiscere solum,
qui pro amore omnium mortis non recusavit
interitum. Discite, virgines Christi, amorem in puella
ferventem, et omnes mundi divitias velut stercora
recusantem. Ideo enim sanctorum per litteras traduntur
exempla, ut unusquisque pro qualitate sexus,
et pro aetate annorum modum sui propositi teneat,
et sicut per virginem virgines, ita et per conjugem
conjuges vincere saeculum pro Christi amore studeant,
ac repugnatione animi mundi dulcia recusantes, et
ejus non recusantes austera, ad delectationes perpetuas

et ad gaudia aeterna pertingant. Haec dicentes
non vituperamus conjugum casta commercia, sed
virginum perseverantiam adornamus; non enim virginitas
malis rebus superponenda est, sed est rebus
optimis praeferenda. Quae enim mundis mundior, et
sanctis sanctior est, non indiget malarum rerum vituperatione
laudari. Sequantur itaque sancta conjugia
patriarcharum conjuges in religione positae, ac

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.