PL 57, col. 647

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

Veni jam virgo ad thalamum quem quaesisti; et pro
amore sponsi gladium percussoris admitte; ut sponsam
te virginitas immaculata comprobet Christi, et
martyrem confessio probata consignet. Felix caterva
virginum, quibus studium est tuae confessionis

543 Antiquissimam esse in Ecclesia institutionem diei festi in honorem nativitatis S. Joannis Baptistae
arguunt eruditi scriptores ex serm. 292 Augustini in festivitate ejusdem S. Praecursoris, ubi ait, eam a majorum
traditione suscepisse. Ex quo Augustini loco eruitur, multo ante concilium Agathense initio VI saeculi
habitum S. Joannis natalitium diem, ut opinatus est Thomasinius lib. V de Celeb. Festor., cap. 5, coli coepisse.
Inter praecipuas vero celebritates hic dies haberi ab Ecclesia testatur S. Bernardus epist. 174: Quae
caeterorum non nativitatem, sed mortem sanctorum indicat, et praedicat pretiosam, singulari quadam exceptione
festis praestat gaudiis, veneraturque ipsius natalem, de quo nuntiante angelo singulariter legitur: et multi in
nativitate ejus gaudebunt. Primum hunc sermonem Muratorius ex codice Ambrosiano exscripsit et publicavit.
ARGUMENTUM.--

Laetandum esse de Joannis Baptistae
nativitate S. Maximus scribit, quod praedestinatus a
Deo praedicaturus advenit, Agnum Dei Redemptorem
nostrum adesse. Nonnulla addit de parentibus
Joannis Zacharia et Elisabeth.
Religionis devotionisque nostrae ratio exigit, fratres,
ut hodie de beati Joannis Baptistae nativitate
laetemur, qui praedestinatus a Deo humani generis
laetitiam et coeli gaudium praedicaturus advenit. Hic
est, de cujus ore adesse Redemptorem nostrum,
adesse Agnum Dei, nova voce mundus audivit, qui
et testis, desperantibus de successione parentibus,
per angelum prout tanti mysterii indubitatus et nuntius
esset, mittitur nasciturus. Quis autem prudentius
non credat eum divina annuntiasse mysteria, in

quo procreando curam pervideret fuisse coelestem?
Qui cum necdum esset filius, imperfectusque in utero
gestaretur, praerogativa tamen indultae sibi gratiae
aeterno gaudio viscera materna supplevit, et felicitatem
dudum sterilis ventris ante partum suum beata
mater agnovit. Ait enim, sicut lectum est, Elisabeth
ad Mariam: Ecce ut facta est vox salutis tuae in auribus
meis, exsultavit in gaudium infans in utero meo.
Et unde hoc mihi, ut Mater Domini mei veniat ad me [(Luc. I)]
?
Non mirum, dilectissimi, si anus haec praescientiae
ditata est munere, quae Altissimi Dei erat
paritura praeconem. Facta est 544 autem sterilitate

545 Erutus ex codice Ambrosiano, et editus a Muratorio tom. IV Anecdot.
ARGUMENTUM.--

Joannes, missus a Deo nuntius adventus
Christi, ejusque salutiferae reparationis, ab
ipsa nativitate mysteriis omnibus consecrandus erat.
De Zachariae silentio, deque Joannis nondum nati
virtute sanctus Maximus disserit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.