PL 57, col. 648
Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
sequi vestigium; habebunt enim tecum coronam in
coelo, quae tecum superaverint inimicum in mundo.
Nam sicut tibi Mariae vestigia prosequenti participatio
aeternae remunerationis apparuit, ita his imitantibus
aeterna credimus gaudia non neganda.
SERMO LVII. In nativitate S. Joannis Baptistae I.
ADMONITIO.
sua gloriosior, quae dum ejus differtur fecunditas
dono partus unius honorem totius posteritatis obtinuit.
Quae, dum velut infructuosa viro suo usque in
aetatem ultimam congemiscit, subito non sibi tantum
filium, sed universo mundo salutis aeternae nuntium
parturivit, et hujusmodi nuntium, ut priusquam prodiret
ex utero, privilegio jam futuri ministerii, maternae
linguae prophetalem spiritum propinaret, atque
os Zachariae patris, quod incredulitas clauserat,
praedicti per angelum nominis sui virtute reseraret.
Conticuerat enim Zacharias, non ut mutus remaneret,
sed ut divinitus ei loquendi usus redditus, coeleste
testimonium prophetico perhiberet infanti. Ideo
autem sacerdos qui universae plebi loquebatur, obmutuit,
ut quia publica erat taciturnitas sacerdotis,
ad totius populi notitiam sacratae nativitatis mysterium
perveniret, et non credere ei nullus auderet.
Quem jam nasciturum dubitaverat pater, vindictam
taciturnitatis incurrit: ait enim Evangelista de eo: Non erat ipse lux, sed ut testimonium perhiberet de
lumine, ut omnes crederent per illum
[(Joan. I)]
. Non
erat quidem lux, sed erat totus in lumine, qui testimonium
meruit vero lumini perhibere. Et ideo, fratres,
ob honorem beatissimi Joannis hunc nativitatis
ejus diem omni cum exsultatione celebremus, qui ad
propellendas mundi tenebras sempiternum coeli lumen
et ante omnes agnovit, et primus ostendit.
SERMO LVIII. De eodem S. Joanne Baptista II.
ADMONITIO.
Multis magnisque virtutibus, fratres carissimi,
Deus ac Dominus noster concurrentium ad se populorum
animos, fidemque confirmat, qui electorum
suorum non solum laudabilem vitam, sed etiam nativitatem