PL 57, col. 797

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

carnem humanam assumere, ut ostenderet
se pro hominibus advenisse. Nam et nasci propterea
ad similitudinem nostram et mori voluit atque resurgere,
ut et nos et mori et iterum resurgere in semetipso
monstraret, atque spem nobis futurae resurrectionis
ostenderet. Sed dicit Judaeus: Ergo ex femina
habuit nasci Deus. Caro Christi ex femina nata est,
quam Deus fecit, nec pollui potest majestas Christi
in carne; si enim sol fulgens non inquinatur tactu
quolibet, multo magis Dominus solis inquinari non
potuit, licet mundus mundam tetigerit. Hunc ipsum
habemus itineris ducem, quia via est ad Patrem; lucis
principem, quia veritas est, qui nobis lumen veritatis
infudit; salutis auctorem, quia quod factum est
in eo vita est, qui cum Patre vivificat omnia: per

ipsum Deo Patri semper gratias agimus, fratres. Sed
adhuc increduli Judaei audent aliquoties et fidei Christianae
velle detrahere, et fideli Dei populo insultare;
unde denuo recensenda sunt nobis divina volumina,
quae eos aperta veritate confundant et intelligant
manifeste sese sine spe et sine fide esse. Isti sunt Judaei,
quos clara voce sanctus Stephanus increpabat
dicens: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus,
vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres
vestri, ita et vos. Quem enim prophetarum non sunt
persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui pronuntiabant
de adventu Justi hujus, et vos proditores et interfectores
estis [(Act. VII)]
. Haec sanctus Stephanus
ait, de quibus dicit et beatus apostolus Paulus: Semper
discentes, et nunquam ad veritatis scientiam pervenientes.

Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt
Moysi, ita et ii resistunt veritati, homines corrupti
mente, sensu reprobi [(II Tim. III)]
. Dicunt enim: Nos
circumcisionem habemus, et filii sumus Abrahae; quibus
merito Dominus dicebat: Si filii Abrahae essetis,
opera utique Abrahae faceretis. Circumcisionem, inquiunt,
habemus; quibus dicimus: Utinam haberetis
odorem fidei Abrahae, 740 et non perfidiae vestrae!
Vos filii estis potius viperarum, in vobis ipsis venena
portantes: qui parentibus infertis necem, et ex hoc
ipso quo alios occiditis, vobis ipsis interitum praeparatis.
De vobis, o Judaei, dicit propheta David: Erraverunt
a ventre, locuti sunt falsa. Ira illis secundum
similitudinem serpentis [(Psal. LVII)]
. Et apostolus noster
Paulus ait: Quorum Deus venter est, et gloria in

confusionem eorum qui terrena sapiunt [(Philip. III)]
.
Ergo erraverunt a ventre, locuti sunt falsa, ira illis
secundum similitudinem serpentis: qui vipereis morsibus
viscera parentum sanguinemque fundentes, et
sceleris vestri lubrico dilapsi, in alienis vulneribus
volvebamini; quique legis praecepta contemnendo per
varias criminum culpas, velut per praecipitia multa
diversis casibus corruistis. Vide jam, si potes, quam
foedus sit quamque turpis qui se sanguine commaculat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.