PL 57, col. 798

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

aliorum. Nam legimus . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
quod nullum . . . . . mei luminis contineat
intellectum, nec per sp. . . . . . ostendat,
ait Dominus ad eos: Vos de diabolo patre nati estis,
et desideria patris vestri facere vultis [(Joan. VIII)]
. Nam
et diabolus in serpente mutatus fallacibus linguis,
novorum hominum piam rudemque innocentiam in
paradiso factiosa malignitate decepit: cujus et isti
insaniam subsecuti, serpentina generatio, nunc usque
Christum Filium Dei negare conantur. Contra quos
auxiliante ipso Domino Christo hanc disputationem
suscepimus, quibus adhuc dicendum est: quod vobis
assumitis, dicere patrem vestrum Abraham, et
ejus circumcisionem vos asseritis suscepisse? Abraham

fide justificatus est, non circumcisione. Ita enim
dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et deputatum
est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est [(Rom.
IV)]
. Ergo Abraham non ex circumcisione justificatus
est, sed ex fide. Credidit enim verbo Dei, et justificatus
est, et benedictionem a Deo consecutus est, et
ipse, et semen fidei ejus. Nam considera, ne putes
circumcisionem signum esse fidelium, ante Abraham
omnes sancti incircumcisi fuerunt, et puritate mentis
Domino placuerunt, et populum Christianum magis
ipsi in se monstrarunt. Percurre ordinem in sacrosanctis
Litteris positum, et invenies omnes ita esse
ut dicimus. Primus ipse Adam, qui manibus Dei plasmatus
est, 741 incircumcisus permansit; deinde
Abel justus, Enos et Enoch, Noe et Melchisedech

sacerdos summi Dei: justi omnes, neque circumcisi,
ut dicimus, secundum carnem fuerunt, neque discretiones
escarum habuerunt. Nam de Abraham, quod
circumcisionem dicitur accepisse, illa circumcisio
non habet praemium salutis, sed signum datum fuerat
generis . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
filios Israel, secundo . . . . . . habuit jam
primo circumcisi . . . . . dere, sed spiritualiter
intelligi oportet, quia per legem, id est per
praecepta legis circumcidi ab idolorum cultu oportet,
secundo per Evangelium circumcidi. Dicunt adhuc
Judaei: Filii sumus Abrahae; quibus dicimus: Filii
Abrahae estis, sed ex ancilla de qua scriptum est:
Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit
filius ancillae cum filio liberae
[(Genes. XXI, Galat. IV)]
;
nos in gloria Dei filii liberae sumus. Vester Ismael
pater est, unde genus ducitis: noster pater Isaac
est, unde ducimus genus. In Isaac, inquit, vocabitur
tibi semen; ille sanctissimus Isaac, quem desiderantibus
parentibus . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
de quo dicitur: Quia in semine tuo benedicentur omnes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.