PL 57, col. 799
Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
gentes [(Genes. XX)]
; non dixit in semine tuo, quod
est Christus. Iste est sanctissimus Isaac, qui patiens
ad victimam ducebatur clementissimi patris praecipua
proles; qui, ut diximus, Christi imaginem gestans,
neque genitoris imperio contradixit, nec victimam
suscipere recusavit. Ergo iste pater noster probatur;
vestra Hierusalem, terrena civitas, mater est; nostra
Hierusalem, coelestis civitas, mater; illa vestra, quae
periit; haec nostra, quae permanet semper; vos priores,
nos sequentes; quia et Ismael prior, deinde
Isaac: quia qui primi novissimi, et qui novissimi
primi. Scriptum est: Eritis gentes in caput, incredulus
autem populus in cauda [(Deut. XXVIII)]
. Nam et
ipse Isaac duos filios genuit Esau et Jacob, de quibus
dictum fuerat ad Rebeccam conjugem Isaac divino
responso: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi
de ventre tuo dividentur; et populus populum superabit,
et major serviet minori; quia Jacob, inquam, 742
dilexi, Esau autem odio habui [(Genes. XXV)]
.
Sed hoc jam superius memoratum est; nam ipse
etiam Jacob duas describitur habuisse uxores, unam
Liam majorem natu, oculis infirmam; aliam Rachel,
minorem, speciosam: illa Lia, figuram Synagogae
portabat, infirma, ut dictum est, oculis. Quare infirma
oculis? quia visus Synagogae languebat, et se
in filiis infidelibus saepe plangebat. Haec vero Rachel,
quae figuram portabat Ecclesiae, de qua scriptum est:
Speciosi oculi tui sicut columbae [(Cant. I)]
: et iterum
noster apostolus Paulus dicit de ea: non habens maculam
aut rugam [(Ephes. V)]
, aut aliquod hujusmodi;
hujus perspicuus et spiritalis fuerat visus. Nam et
illud quod in mysterio loquitur apostolus, intellige
quam populo Christiano conveniat: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus vero homo de coelo
coelestis
[(I Cor. XV)]
. Qualis terrenus, tales et terreni;
et qualis coelestis, tales et coelestes, et lex quae secundum
litteram accipitur, occidit, spiritus autem vivificat [(II Cor. III)]
.
Moyses, nam ut commemoravimus,
accipiens priores tabulas confractas projecit, ideo ut
ostenderet vestrum lapideum cor confractum, et reprobatum;
Christianorum vero divinis legibus aptum
atque servandum. Unde dicit Scriptura de Christiano
populo: Qui ostendunt opus legis conscriptum in cordibus
suis [(Rom. II)]
: Cognoscens omnia haec, et ex
lege et prophetis, adhuc majora considerans sanctus
apostolus Paulus, separavit se a vobis, nec jugum
cum infidelibus ducere voluit; quia non est societas
lumini ad tenebras, nec pars fideli cum infideli [(II Cor.
VI)]
; convertit se ad Christum maxime, quia ab eo
erat admonitus, ut . . . . credulitatis jur. .