PL 58, col. 190

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

in medio Vandalorum nostri nullatenus respirarent,
neque usquam orandi aut immolandi concederetur
gementibus locus; ut manifeste tunc prophetiae vaticinium
compleretur: Non est in hoc tempore princeps,
aut propheta, vel dux, neque locus ad sacrificandum
nomini tuo [(Dan. III, 38)]
. Nam et diversae calumniae
non deerant quotidie, etiam illis sacerdotibus
qui in his regionibus versabantur, quae regis palatio
tributa pendebant. Et si forsitan quispiam, ut moris
est, dum Dei populum admoneret, Pharaonem, Nabuchodonosor,
Holofernem, aut aliquem similem nominasset,
objiciebatur illi quod in personam regis
ista dixisset, et statim exsilio trudebatur. Hoc enim
persecutionis genus agebatur, hic aperte, alibi occulte,
ut piorum nomen talibus insidiis interiret.

Qua de re plurimos sacerdotum tunc novimus relegatos,
sicut Urbanum Girbensem, Crescentem metropolitanum
Aquitaniae civitatis, qui centum viginti 7
praeerat episcopis, Habetdeum Teudalensem,
Eustratium [ al. Suffetanum] Suffectanum; et Tripolitanos
duos, Vices Sabratenum; et Cresconium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.