PL 58, col. 191

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

Oensem; et Adrumetinae civitatis Felicem episcopum,
ob hoc quod suscepisset quemdam Johannem
monachum transmarinum; sed et alios multos, quos
longum est et enarrare. Quibus tamen in exsilio positis
dum obitus obvenisset, non licebat alios eorum
civitatibus ordinari episcopos. Inter haec tamen Dei
populus in fide consistens, ut examen apum cereas
aedificans mansiones, crescendo melleis fidei calculis
firmabatur; ut impleretur illa sententia: Quanto
magis eos affligebant, tanto magis multiplicabantur, et
invalescebant nimis [(Exod. I, 12)]
.
VIII.
Deogratias virtutes.
--Post haec factum est,
supplicante Valentiniano Augusto, Carthaginensi
Ecclesiae post longum silentium desolationis, episcopum
ordinari nomine Deogratias: cujus si nitatur

quisquam quas per illum virtutes Dominus fecerit,
paulatim [ al. excurrare] excutere, ante incipient
verba deficere quam ille aliquid valeat explicare.
Illo igitur episcopo constituto factum est, peccatis
urgentibus, ut urbem illam quondam nobilissimam
atque famosissimam quinto decimo regni sui anno
Geisericus caperet Romam [(an. 455)] ; et simul exinde
regum multorum divitias cum populis captivavit.
Quae dum multitudo captivorum Africanum attingeret
littus, dividentibus Vandalis et Mauris ingentem
populi quantitatem, ut moris est barbaris, mariti ab
uxoribus, et liberi a parentibus separabantur. Statim
sategit vir Deo plenus et carus, universa ministerii
vasa aurea vel argentea distrahere, et libertatem
de servitute barbarica liberare, et ut conjugia

foederata manerent, et pignora genitoribus redderentur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.