PL 58, col. 208

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

XXVI, 20). Vidit et venerabilis Paulus episcopus arborem
usque ad coelos ramis florentibus extensam,
quae etiam dilatione sua omnem [ al. deest pene] pene
Africam opacabat. Et cum universi ejus magnitudine
et speciositate gauderent: ecce subito, inquit, venit
asinus violentus, qui defricans cervicem suam super
robur radicum ejus, impulsu suo cum ingenti sonitu
illam mirabilem arborem elisit ad terram. Sed et
Quintianus honorabilis episcopus vidit se super
quemdam montem stare, de quo conspiciebat gregem
innumerabilium ovium [ al. additur suarum], et in
medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. Aderant
autem ovium occisores, qui earum carnes ollis
bullientibus demergebant. Et cum ita fieret, omnis
illa magnitudo gregis consumpta est. Reor ego illas

duas ollas, Siccensem et Larensem duas esse civitates,
in quibus multitudo prima fuerat congregata,
et a quibus incendium initium sumpsit; aut Hunericum
regem, et Cyrilam episcopum ejus. Sed de multis
visionibus, quia brevitati consulendum fuit, haec
dixisse sufficiat.
VII.
Persecutio gravis.
--Quid ultra? Censet primo
tyrannus jussione terribili, ut nemo in ejus palatio
militaret, neque publicas ageret actiones, nisi
sese Arianum fecisset. Quorum ingens numerus vigore
invicto, ne fidem perderet, militiam temporalem
abjecit. Quos postea domibus projectos, omnique
substantia exspoliatos, in insulas Siciliam et
Sardiniam relegavit. Quin etiam statuere per totam
Africam festinavit, ut nostrorum episcoporum defunctorum

fiscus sibi substantiam vindicaret. Qui autem
defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur,
nisi fisco regali quingentos solidos obtulisset.
Sed hoc aedificium, ubi construere [ Lor., visus] nisus
est diabolus, statim illud destruere dignatus est Christus.
Suggerunt ei domestici sui, dicentes: Si istud
firmaverit praeceptio vestra, nostri episcopi, qui sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.