PL 58, col. 246

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

tormentorum poterit edicere. Quae res hodieque
posita in promptu demonstrat. Alios sine manibus,
alios sine oculis, alios absque pedibus, alios
truncos naribus auribusque intendas, 41 aliosque
videas nimio suspendio spatulis [ al. scapulis] evulsis,
caput, quod eminere solebat, in medio scapularum
fuisse demersum, dum jugiter in altis [ al. sedibus]
aedibus suspendio cruciantes, impulsione manuum
funibus agitatis, per vacuum aerem huc atque illuc
faciebant vagari pendentes. Qui nonnunquam disruptis
funibus de illa altitudine suspensionis, ictu valido
corruentes, plurimi arcem cerebri cum oculis
amiserunt: alii confractis ossibus spiritum continuo
reddiderunt, alii post paulum exhalaverunt. Sed qui
hoc fabulosum putat, Uranium Zenonis legatum

interroget, in cujus praesentia praecipue gesta sunt;
illa scilicet causa, quia veniens Carthaginem sese
pro defensione ecclesiarum catholicarum venisse jactabat.
Et ut illi ostenderet tyrannus se neminem
formidare, in illis plateis vel vicis plures tortores et
crudeliores statuit, in quibus legatis moris est ascendendo
ad palatium et descendendo transire: ad opprobrium
videlicet ipsius reipublicae, et nostri jam
deficientis temporis faecem.
VIII.
Matronae exsulantis constantia.
--Tunc igitur
et quaedam uxor cujusdam cellaritae regis nomine
Dagila, quae temporibus Geiserici multoties jam
confessor exstiterat, matrona nobilis ac delicata, flagellis
et fustibus omnino debilitata, exsilio arido et
invio relegatur, ubi nullus hominum forte consolationis

gratia veniendi haberet accessum, relinquens
cum gaudio domum, maritum simul et [ al. filium]
filios. Cui postea oblatum esse dicitur, ut in mitiorem
eremum translata, frueretur, si vellet, solatio sociorum.
Illa vero ingens sibi adesse credens gaudium,
ubi nullus humanus esset consolantis affectus, ne fieret
supplicavit.
IX.
Cleri Carthaginensis certamina. Murittae egregium
facinus.
--Tunc etiam Eugenio pastore jam in
exsilio constituto, universus clerus Ecclesiae Carthaginis
caede inediaque maceratur, fere quingenti vel
amplius. Inter quos quamplurimi erant lectores infantuli,
qui gaudentes in Domino, procul exsilio crudeli
truduntur. Sed libertatem tunc, cum media urbe caederentur
[ al. Miritae] Murittae diaconi caeteris liberiorem

tacere non debeo. Fuit quidam Elpidoforus
nomine, nimium crudelis et ferus, cui fuerat delegatum
membra confessorum Christi suppliciis grassantibus
laniare. Hic dudum fuerat apud nos in ecclesia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.