PL 58, col. 476

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

arcuata intervalla reseratur: nec pilae sunt mediae,
sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum
purpuras 37 nuncupavere. In hanc ergo piscinam
fluentum de supercilio montis elicitum, canalibusque
circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum,
sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus
effundunt; quae temere ingressis veras dentium
crates, meros oculorum furores, certas cervicum
jubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domestica,
seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu
caduci fluminis, mutuae vocum vices minus intelliguntur,
in aurem sibi populus confabulatur: ita sonitu
pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo
secretum. Hinc egressis frons triclinii matronalis offertur;
cui continuatur vicinante textrino cella penuaria,

discriminata tantum pariete castrensi. Ab
ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta
collyriis, quam columnis invidiosa monubilibus.
A parte vestibuli longitudo tecta interius patet,
mediis non interpellata parietibus: quae quia nihil
ipsa prospectat, et si non hypodromus, saltim cryptoporticus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.