PL 58, col. 486

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

quem verecundia non adhibet, charta posuisset.
Quarum quoque replicatio 51 fieret amoena narratu,
nisi epistolae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus.
Sed qui et ipsi in procinctu sumus, teque
sub ope Christi actutum nobis invisere placet,
expeditius tibi coenae amicorum in mea coena tuaque
commemorabuntur: modo nos quamprimum hebdomadis
exactae spatia completa votivae restituant esuritioni:
quia disruptum ganea stomachum nulla
sarcire res melius quam parcimonia solet. Vale.
EPISTOLA X.
Sidonius Hesperio suo salutem.
Amo in te quod litteras amas, et usquequaque

praeconiis cumulatissimis excolere contendo tantae
diligentiae generositatem per quam nobis non solum
initia tua, verum etiam studia nostra commendas.
Nam cum videmus in hujusmodi disciplinam juniorum
ingenia succrescere, propter quam nos quoque
subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum
nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum
increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi vel
paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem
de trivialium barbarismorum rubigine vindicaveritis,
eam brevi abolitam defleamus interitamque:
sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam
vulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu
quod petis accipe. Petis autem ut si qui versiculi
mihi fluxerunt, 52 postquam ab alterutro discessimus,

hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem. Dicto pareo, Nam praeditus es, quanquam
juvenis, hac animi maturitate, ut tibi etiam natu
priores gerere morem concupiscamus. Ecclesia
nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis
summum coepti operis accessit, viri sancti,
strenui, severi, misericordis, quique per uberem
munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora
bonae conscientiae culmina levet. Hujus igitur
aedis extimis, rogatu praefati antistitis, tumultuarium
carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi
jamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.