PL 58, col. 487

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia
altari basilicae latera clarescunt: quos in
hanc paginam admitti nostra quam maxime verecundia
vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem
meliorum carminum comparatio premit. Nam
sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior
pronuba decet: et sicuti si vestiatur albo quisque
fuscus, fit nigrior: sic nostra, quantulacunque est,
tubis circumfusa potioribus stipula vilescit: quam
mediam loco, infimam merito, despicabiliorem pronuntiari.
non imperitia modo, sed et arrogantia facit.
Quapropter illorum justius epigrammata micant,
quam ista haec, quae imaginarie tantum et quodam
modo umbratiliter effingimus. Sed quorsum ista?
quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus

immurmuret.
53 Quisquis pontificis patrisque nostri
Collaudas Patientis hic laborem,
Voti compote supplicatione
Concessum experiere quod rogabis.
Aedes celsa nitet, nec in sinistrum
Aut dextrum trahitur, sed arce frontis
Ortum prospicit aequinoctialem.
Intus lux micat, atque bracteatum
Sol sic sollicitatur ad lacunar,
Fulvo ut concolor erret in metallo.
Distinctum vario nitore marmor,
Percurrit cameram, solum, fenestras:
Ac sub versicoloribus figuris
Vernans herbida crusta sapphiratos
Flecti per prasinum vitrum lapillos.
Huic est porticus applicata triplex
Fulmentis Aquitanicis superba:
Ad cujus specimen remotiora
Claudunt atria porticus secundae:
Et campum medium procul locatas
Vestis saxea silva per columnas.
Hinc agger sonat, hinc Arar resultat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.