PL 58, col. 587
Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne
patronum, jure ecclesiastico filium, 208
excolo ut cliens, ut pater diligo. Qui satis docuit,
quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret,
cum torum circa decumbentis antistitis, non
dignitatem minus quam membra curvatus, ac supra
vultum propinqua morte pallentem, dolore concolor
factus, quid viro vellet lacrymis indicibus ostenderet.
Et quia sibi maximas humandi funeris partes
ipse praeripuit, totum apparatum supercurrentis
impendii quod funerando sacerdoti competeret, impartiens;
saltem ad obsequium, quae remanserunt,
verba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis
impressu, quam testimonium mutuae dilectionis.
Caeterum viri mores, gesta, virtutes, indignissime
meorum dictorum ponderabuntur.
Abraham sanctis merito sociande patronis,
Quos tibi collegas dicere non trepidem.
Nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare:
Dat partem regni portio martyrii,
Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passus,
Et quinquennali vincula laxa fame;
Elapsus regi truculento Susidis orae,
Occiduum properas solus adusque solum.
Sed confessorem virtutum signa sequuntur:
Spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
Quaque venis, Lemurum se clamat cedere turba:
Daemonas ire jubes exsul in exsilium.
Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus:
Est tibi delatus plus onerosus honor.
209 Romuleos refugis, Byzantinosque fragores,
Atque sagittifero moenia fracta Tito.
Murus Alexandri te non tenet, Antiochique;
Spernis Elisseae Byrsica tecta domus.
Rura paludicolae temnis populosa Ravennae,
Et quae lanigero de sue nomen habent.
Angulus iste placet, paupertinusque recessus,
Et casa cui culmo culmina pressa forent.
Aedificas hic ipse Deo venerabile templum,
Ispe Dei templum corpore facte prius.
Finiti cursus istic vitaeque viaeque,
Sudori superest dupla corona tuo.
Jam te circumstant paradisi millia sacri,
Abraham jam te comperegrinus habet.