PL 58, col. 762

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

Filius, dicatur mihi quom do auctor est Pater, sine
quo nunquam fuit Filius, quia Pater sine voluntate
esse non potuit? Quod dicitur Pater, propter Filium
dicitur, et ille Deus dicitur de Deo. Sed quia dixit
Filius, et quod dicitur Filius, propter Patrem dicitur.
Nam Ego in Patre, et Pater in me, non separatur,
sed ideo unus est Deus. Sed si minor est Filius a Patre,
quare dixit Pater in me est? Nunquam majorem
potest capere minor.
CAPUT X.
Contra id quod dicunt Patrem imperasse Filio ut
faceret creaturam, respondetur. Cum utique et ipse
Pater fecerit, nam scriptum est: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I)]
. Ubi
ostenditur pariter operatos, ut unum Deum esse

monstraret. Sequitur Scriptura: Et fecit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam. Non dixit fecerunt
dii, cum dixisset faciamus hominem; sed dixit: Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem
sua.
Item si Pater non fecit creaturam, et quomoda
dicit Filius: Pater meus usque modo operatur, et ego
operor? Item si Pater non fecit creaturam, et quomodo
dicunt apostoli ad Patrem: Tu es, Domine, qui
fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt,
qui per os sancti pueri tui David dixisti: Quare fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt
reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus
Dominum, et adversus Christum ejus [(Psal. II)]
. Convenerunt enim in veritate in civitate ista super sanctum
puerum tuum Jesum Christum, quem unxisti, Herodes

et Pontius Pilatus cum gentibus, et toto Israel,
et fecerunt sicut manus tua et consilium tuum praefinierat [(Act. IV)]
.
Ergo de Christo loquebantur ad Patrem,
qui dicebant: Tu es, Domine, qui fecisti coelum
et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Lege in Actibus
Apostolorum, et invenies de Filio dici ad Patrem
istam sententiam.
CAPUT XI.
Quia Deus est Spiritus sanctus, sic docetur. Petrus
ad eum qui subtraxerat de pretio villae dixit: Quid
est quod implevit Satanas cor tuum mentiri Spiritui
sancto? Et postmodum adjunxit: Non es mentitus
hominibus, sed Deo [(Act. V)]
. Item in Actibus Apostolorum
scribitur, Petro cogitante et haesitante de visu,
dicit Spiritus sanctus: Ecce viri quaerunt te; exsurge,

et descende, et vade cum illis nihil dubitans, quia ego
illos misi ad te. Et veniens Petrus ad Cornelium dixit:
In veritate scio quia non est personarum Deus acceptor [(Act. X)]
.
Ad gentilem enim missus ab Spiritu
sancto, quia adhuc gentibus non praedicabatur Evangelium,
sed solis Judaeis. Item in Evangelio: Jesus
autem Spiritu sancto plenus regressus est a Jordane.
An non est Deus qui implet Deum? Ergo Deus erat
in Christo, quo plenus est regressus a Jordane. Item
Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in
vobis est Spiritus sancti? Secutus est: Glorificate ergo
Deum in corpore vestro. Item in Salomone: Spiritus
Domini replevit orbem terrarum. Item Esaias propheta: Et Dixit Dominus ad me: Vade, die populo huic,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.