PL 58, col. 763
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
Aure audietis, et non intelligetis,
etc. Quem dicit Deum
Esaias, ipsum dicit Spiritum sanctum Apostolus. Si
Deus spiritus est, quomodo Spiritus sanctus Deus
non est; si non est Deus Spiritus sanctus, quomodo
dicit apostolus Paulus: Divisiones autem donationum
sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum
sunt, unus autem Deus, qui operatur omnia in omnibus,
qui dividit propria unicuique prout vult [(I Cor.
XII)]
? Ipse est Spiritus sanctus, de quo dicit propheta
Esaias: Spiritus, inquam, sapientiae et intellectus,
consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris
Domini.
CAPUT XII.
Quia et creator est Spiritus sanctus, sic docetur.
In Job legimus: Spiritus divinus est qui fecit me. In
psalmo: Emitte spiritum tuum et creabuntur [(Psal.
CIII)]
. In Evangelio: Inventa est Maria habens de Spiritu
sancto. Cui fuerat dictum: Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [(Matth.
I)]
. In psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu
oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII)]
. Si in
utero virginis Spiritus sanctus Filium Dei fecit, quid
Deo defuit quod non creavit? In Evangelio: Si quis
non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest
videre regnum Dei. Amplius est enim regenerare
quam creare: ecce Spiritus sanctus regenerat, quando
in baptismo renascimur per ipsum.
CAPUT XIII.
Quia vivificator est Spiritus, sic docetur. Apostolus
dicit: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (I Cor.
III). Item in Evangelio: Spiritus est qui vivificat,
caro autem non prodest quidquam [(Joan. VI)]
. In Ezechiele
ad ossa arida filiorum Israel mandatur et dicitur,
per prophetam: Dabo Spiritum meum in vobis,
et vivetis. Item Apostolus dicit: Si autem Spiritus
ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis
habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra
per habitantem Spiritum ejus in vobis [(Rom.
VIII, 11)]
. Ergo mortalia corpora vivificantur a Spiritu
sancto.
CAPUT XIV.
Quia et ipse propriae potestatis et voluntatis sit, et
omnipotens sit Spiritus S. sic docetur. Apostolus dicit: Alii datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, alii
datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae
secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem
Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii
operationes sanitatum, alii prophetia, alii judicatio spirituum,
alii genera linguarum: haec autem omnia operatur
unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique
prout vult
[(I Cor. XII)]
.
Ecce quod operatur unus atque idem Spiritus ut
vult, non quae ei imperantur. Ipse Dominus in Evangelio
dicit: Spiritus ubi vult spirat [(Joan. III)]
. In
Actibus Apostolorum jubet Spiritus Philippo ut se
eunucho Candacis reginae conjungeret. Item Spiritus
dicit: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opere
sancto, quo vocavi illos. Ecce Spiritus sanctus segregat
apostolos et vocat. Item de apostolis: Tentabant