PL 58, col. 764
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
ire in Bithyniam, et non eos passus est Spiritus sanctus.
Ecce apostolis imperat. Item in Salomone dicit: Spiritus
sanctus mihi Sapientia, id est in Christo. Spiritus
S. unicus, multiplex, subtilis, immobilis, incoinquinatus,
certus, securus, amans bonum, omnia potens,
omnia praesciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles,
mundus subtilis. Ecce qualis est Spiritus S. Item
in Evangelio: Et regressus est Jesus in virtute Spiritus
in Galilaeam. In virtute Spiritus ambulat Christus.
Item in Actis Apostolorum legimus: Quia loquebantur
apostoli quemadmodum dabat eis pronuntiatio.
Spiritus dabat apostolis quemadmodum loquebantur.
Item apostolus Paulus ostendit quae tribuat Spiritus
sanctus dicens: Fructus autem Spiritus est, caritas,
gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
mansuetudo, continentia [(I Joan. IV)]
. Et legimus in
Joanne apostolo: Quia Deus caritas est. Si Deus caritas,
qualis est Spiritus sanctus, cujus est ipsa caritas?
Sic enim habes supra: Quia fructus Spiritus
sancti est caritas [(I Joan. IV)]
.
CAPUT XV.
De Trinitate et Verbi divinitate. Si Trinitas non
est, quare dictum est: Ite, baptizate omnes gentes,
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Si unitas
non est, quare in uno nomine dictum est, et non in
nominibus? Si Trinitas non est, quare dicit Dominus: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus
Jacob?
Si unitas non est, quare dicit tertio Deus,
et non pariter Deos appellavit? Si Trinitas non est,
quare dicunt in Esaia Seraphim laudantia; Sanctus,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth [(Esai. VI)]
.
Ubi et Trinitatem ostendunt et unitatem, quia Deum
dicuat et non deos. Si Trinitas non est, quare dicit
Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Aut si Trinitas non est aut unitas, quare sequitur, ipsi, gloria,
et non ipsis gloria, si plures sunt
dii? Quod si de Patre hoc volunt aliqui accipere,
ergo non calumnientur Filio, quoniam sicut Pater
Filium, sic per Filium facta sunt omnia. Itaque Deus
non numeratur, non augetur, non indiget, quia non
minuitur. Si Deus est utique Filius, non admittit ista
in se, nam ipse dicit ad diabolum tentantem: Non
tentabis Dominum Deum tuum [(Matth. IV)]
. Et Thomas
apostolus dicit, cum palparet loca vulnerum
ejus: Dominus meus et Deus meus. Inseparabilis
quippe est Trinitas. Neque enim locutus est ubi non
sit. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ubique simul
sunt, nec separantur locis, quia non est corporeus
Deus, nec numeratur Deus, quia non subjicitur
numeris, Deus igitur noster unus est. Num cum Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus sit, nemo Christianus
tres Deos poterit dicere, quia in nullo a se divina
distat natura. Numerus siquidem ordinem sufficit,
aequalitas non amittit, alter enim primum sequitur,
alteri tertius applicatur. Sed cum gradus fieri non
possint ex paribus qui subdi possint quemadmodum
numeratur, unus ergo erit, quia non habet secundum,
secundus quippe minoris ordinem tenet, et minor
alterum facit, alter posteriorem indicat, posterior