PL 58, col. 786

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

Quia sine me nihil potestis facere
[(Joan. XV)]
? Ad cujus
praesumptionem divinus sermo dirigitur: Nisi Dominus
aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui
aedificant eam [(Psal. CXXVI)]
? Quod utique elationi sine
gratia perficere denegatur, humilitati vero cum gratia
implere conceditur. Prosequitur adhuc Pelagius
Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non
peccasset, esset moriturus. Sed cum dicit Apostolus, Propterea,
inquit, sicut per unum hominem in hunc
mundum peccatum intravit, et per peccatum mors [(Rom. V)]
, intelligis quia si peccatum non praecessisset, mors
secuta non esset, et donata immortalitas perdurasset,
quam utique manifestum est sub proposita lege praestitam,
et cum conditione collatam, ut si non recessisset
superbus ab obedientia, permaneret aeternus

in gloria. Nam cum interdictum coeleste sanxisset
dicens: In quacunque die comederitis de ligno scientiae
boni et mali, morte moriemini [(Gen. II)]
, inclyti gustus
male suasa praesumptio facta est ex accidenti mortis
occasio. Morte, inquit, morieris. Si nihil largientis
contulit gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa?
Mors itaque, id est, peregrinum et adventitium
malum, non est ordo naturae, sed poena sententiae. Quoniam,
inquit, Dominus mortem non fecit [(Sap. I)]
.
Aeternitatem creditam fuisse homini, livor
ipse testatur inimici. Et quia ei immortalitatem dejectus
invidit, ideo causam mortis ingessit, dicendo: In quacunque die comederitis de ligno hoc, aperientur
oculi vestri, et eritis sicut dii
[(Gen. III)]
. Si hoc tantum
dixisset: Cum manducaveritis, satietatem de cibi

suavitate capietis, usque ad concupiscentiae carnalis
illecebram transgressio pervenisset. Cum vero hanc
praevaricationis proposuerit finem dicendo, eritis sicut
dii, edacitatis culpa usque ad divinitatis ambitum, et
usque ad crimen majestatis accessit. Facti sunt ergo
sicut dii, dono gratiae coelestis exuti et de beatae stationis
culmine proturbati. Ac sic callidus serpens
pro superbiae malo ejectus e coelo, machinas sibi ad
hominem subruendum de casu propria, lapsuque
disposuit, et quomodo cecidit, sic decepit. Quid vero
aliud intelligendum est, etiam in ipsa qua homo conditus
est, Dei imagine nisi perennitatis insigne?
quam perennitatem non solum animae non ademptam,
sed etiam corpori agnoscis resurrectionis virtute
reparatam. Quapropter immortalitatem homini

commissam non dubites ante culpam, quam reddi
perspicis etiam post ruinam. Asserit ergo Pelagius
sive peccasset, sive non peccasset, omnibus modis
fuisse moriturum. Et hoc ex ipsa pravitate descendit,
quia negat originale delictum. Dum enim affirmare
contendit mortalem necessitatem conditionis
fuisse, non transgressionis, vult videri originem hujus
debiti; non a servo, sed a Domino; non a contemptore,
sed ab auctore coepisse, ut mortis lex ordinationis
credatur esse, non criminis. Et hanc lugendam
contritionem super humanum genus, non praevaricator
putetur transmisisse, sed conditor. Et ubi est
illud: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem
terrarum [(Sap. II)]
. Dum autem peccatum originis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.