PL 58, col. 787

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

denegat, tollit omnino causam qua Redemptor advenerit.
Videamus utrum per voluntatem Dei an per
hominis pravitatem infelix et deflenda conditio initium
sumpserit. Audi quid tuba personet veritatis. Propterea,
inquit, sicut per unum hominem in hunc
mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita
in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt [(Rom. V)]
.
Dicendo Pelagius Adam mortalem
factum, in primo facturae ordine constituit mortem,
quam pro noxa praevaricationis tertio gradu constat
impositam. Homo enim opus Dei, peccatum opus
diaboli: mors, poena peccati. Nam Apostolus non
dixit: voluntas Dei mors, sed stipendium peccati mors [(Rom. VI)]
.
Dolos ergo ejus in profundo latentes, sollicitius
inspiciamus. Ideo mortem applicat cond tori,

ut, de quo potissimum malo initium ducat, non possit
agnosci; ac sic liberius affirmat infantes nexu
originis non teneri. Quod cum dicit, duplici impietate
blasphemat, dum et mortem ad auctoris invidiam
revocat, et negando originale vinculum, gratiam
reparatoris evacuat. Itaque ut possit asserere parvulos
baptismo non egere, generale peccatum negavit.
Quo negato, hic ordo erroris sui fuit, ut unde mors
esset generata nesciret. Quid mirum si arborem illam
in fructibus non agnoscat, quam noluit in radice
cognoscere? Quandoquidem causam vulneris supprimit,
et abscondit gladium quo vulnus inflictum est. Stipendium,
inquit, peccati mors. Quia intelligere
neglexerit tanti principem mali, ideo ignoravit impositam
mortis conditionem, pedissequam esse peccati.

De qua praefati sumus stipendium peccati mors. Dignam
secundum tale opus mercedem recepit, tale
stipendium meruit qui diabolo militavit. Unde vas
electionis evidentissime rationem redemptionis ostendit
et praedicat dicens: Quid enim cum adhuc infirmi
essemus, Christus pro impiis mortuus est? Vix enim pro
justo quis moritur [(Rom. V)]
. Hoc est dicere: Si
abundasset in terris justitia, non fuisset e coelis transmissa
medicina. Sed ut adveniret unica sanitas, generalis
exegit infirmitas. Inter haec cum Pelagius
tantis sacrilegiorum vinculis illigetur, non mirum si
per reprobum sensum multiplici tradatur errori, qui
per solum laborem putat posse salvari. Merito contra
hujus arrogantiae praesumptionem sermo divinus
vim suae auctoritatis vel increpationis exeruit. Nemo,
inquit, venit ad me, nisi Pater attraxerit eum [(Joan.
VI)]
. Et iterum: Non volentis, neque currentis, sed
miserentis est Dei [(Rom. IX)]
. Quod merito ad se dictum
esse reputavit, qui salutem suam cum Pelagio proprio
in voluntate ac virtute constituit. Quod utique
illi objici non necesse est, qui non de solo labore
praesumit, sed conatibus suis quotidianam Dei misericordiam
et jugem gratiam implorandam esse cognoscit,
et auxilium Domini pervigili obsecratione
deposcit.
CAPUT II. Contra observationem Pelagii, qua dicit, parvulos baptismo non egere.
Attendat etiam hoc Pelagius: Si per baptismi donum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.