PL 58, col. 788

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

inquit, tollitur originale peccatum, de duobus
baptizatis nati, debent hoc carere peccato. Quomodo,
inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime
habuerunt? Quibus facile respondetur duas esse nativitates,
de quarum una peccatum ex generantis voluptate
transmittitur; ex alia autem, sanctificatio de
regenerantis adoptione donatur. Quomodo, inquit,
mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt?
Quam irrationabilis et plena iniquitatis objectio!
Non vis ut transfundant in posteros quod
naturae est, et vis ut eis possint velut de suo conferre
quod gratiae est? De qua natura Apostolus dicit: Eratis,
inquit, natura filii irae [(Eph. II)]
. Merito
quasi de proprio dare nequeunt, quod de sursum et
extrinsecus acceperunt. Imprudentissime per parentes

filii innocentiae puritatem Pelagius dari credit.
Ad parentum ministerium nativitas secunda non pertinet.
Officium vult esse hominis quod Dei munus
est, ut velut quodam haereditario ordine per hominum
currat posteritatem quod extra humanam constat
esse substantiam. Originale autem peccatum, ex
parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad
filios transire non dubium est, dicentibus nobis quotidie
cum Propheta: Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea [(Ps. L)]
.
Sicut et Apostolus istud insanabile piaculum ex uno
in omnes homines pertransisse confirmat. Sed dicit
Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia
ipsa concupiscentia generationis ex Deo sit. Unde
autem veniat nexus iste, qui per posteros trahitur,

si requiras? sine dubio per incentivum maledictae
generationis ardorem, et per illecebrosum utriusque
parentis amplexum. Nam cum illum solum videas ab
originali immunem esse contagione, qui non carne
sed spiritu, nec erubescenda passione, sed stupenda
benedictione conceptus est, agnosce causam mali
originalis de oblectamento natum conceptionis, et de
vitio voluptatis. Propterea etiam Adam et Evam in
origine sua obnoxios conditio ista non tenuit, quia a
duorum ministerio eorum quoque ortus alienus, illecebram
in sui nativitate et creatione nescivit. Sed
forsitan requiras, quare in conceptu sit positum
originale delictum. Initium totius ruinae, obedientia
fuit. Primum enim exaltatus homo, postea humiliatus
est et confusus. Et quia cum in honore esset, non

intellexit, ideo comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis [(Psal. XLVIII)]
. Quandiu ergo
circa auctoris obsequium humilitas reverentiam tenuit,
nuditatem conscientia immaculata non sensit;
cum vero illo animo ut Deus esset, gustum cibi lethalis
appetiit, et damnandam cupiditatem in ambitum
majestatis extendit, immemor legis et mandatorum
legis, rebellis mulctatur in impugnatione
membrorum. Et dum aequalitatem Domini sui praesumit,
corporis sui perdidit potestatem. De superbia
namque nata est incontinentia. Nam quid in eo per
cussum esset ostendit, quando verecunda contexit.
Praecessit elatio, secuta confusio est. Divinitatis ambitiosus,
libidinis coepit esse captivus. Sed forsitan

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.