PL 58, col. 794

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

seduntatem operis, et curam laboriosae
servitutis indicit, ut quod sine labore accepimus,
opitulante adjutorio cum labore servemus, Apostolo
commonente, Videte, inquit, ne in vacuum gratiam
Dei recipiatis [(II Cor. VI)]
. Agnosce distinctos esse
gradus vocationis, et consummationis. Fidem exspectat
a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis
requirit, ita tamen ut credulitatis affectum proficientibus
augeat, et laborantibus adjutor quotidianus assistat.
CAPUT VIII. Contra hoc quod dicunt, liberum arbitrium ex toto fuisse sublatum.
Hujus improbae persuasionis assertor, hominem
intellectu locupletatum, ratione praeditum, divinae

imaginis honore decoratum, brutis animantibus et
jumentis insipientibus aestimat comparandum, ut ad
viam recte nullo suo ductu, sed violento tantum
auctoris imperio pertrahatur. Quo genere eum etiam
insensibilibus assimilare contendit elementis: ut sicut
de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo
proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt,
quibus sensus alicujus nec libertas suppetit, nec voluntas,
frugum tamen proventus ex his cultore operante
capiuntur: ita ex homine ab omni exercitio
virtutis otioso, justitiae fructus ac bonarum rerum
appetitus atque profectus, solo Deo insistente sumantur,
et quasi in nullo vel sentiat vel consentiat,
ita cum appetierit gesseritve, in nullo ad conatum
ejus ac studium pertinere judicentur. Et sicut mare

magnum, quod huc atque illuc ventis agitantibus volutatur,
ita ad quodcunque bonum vel facinus, sine
ullo affectu suo, solo divinae potestatis impulsu, mens
humana versetur. Quae cum ita sint, si hominem a
sinistra mali non revocat intellectus, si ad dexteram
boni non excitat ambitus, jam non hominis tenebitur
conditione, sed pecudis. Ecce haereticus sub praetextu
gratiae, qualem vult hominem esse post gratiam.
Itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod
utique in amore innocentiae, vel operatione justitiae,
vel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto
in primi hominis praevaricatione sublatum est, quomodo
legimus: Justitiam discite, qui habitatis terram [(Esa. XXVI)]
;
et iterum: Justus autem ex fide mea vivit [(Hebr. X)]
;
et: Justi haereditate possidebunt terram (Ps.

XXXV, 11); et: Oculi Domini super justos, et aures ejus in
preces eorum [(Ps. XXXIII)]
? Nunquid penitus interiit innocentia,
quia in primo ejus gradu possessor ejus stare
neglexit? Non opinor, quia scriptum est: Innocentes et
recti adhaeserunt mihi [(Ps. XXIV)]
. Et iterum: Quis stabit
in loco sancto ejus? innocens manibus, et mundo corde [(Ps. XXIII)]
.
Et iterum: Dominus non privabit bonis ambulantes
in innocentia [(Ps. LXXXIII)]
. Nunquid sanctificatio
corporis ex toto amissa esse credenda est, quia
membris in servo rebelli suam non servantibus servitutem,
discussa est primae dignitas puritatis? Non
utique, quia legimus: Ut exhibeatis corpora vestra
hostiam vivam, sanctam, placentem Deo. Et iterum: Sancti estote, quia ego sanctus sum
[(Lev. XIX)]
. Ita hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.