PL 58, col. 795

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

genere bonorum, illorum quae male secutus paradisi
incola a benigno auctore susceperat, non periit actio,
etsi est amissa perfectio. Non inquam, harum virtutum
periit castitas, etsi est temerata virginalis integritas.
CAPUT IX. Qualiter infirmitas liberi arbitrii intelligenda sit.
Sed interrogas et ais: Quomodo intelligendum est
infirmatum humanae mentis arbitrium? Attenuata libertas
ejus ita gratiae adminicula plus requirit, sicut
homo longa infirmitate confectus, adjutoriis ac solatiis
gressu titubante magis indiget. Igitur sicut post
inveteratam luxuriae consuetudinem, reparatio continentiae
multo labore constabit: et sicut longo temulentiae
usu captivata, sobrietas cum violentia rigidae
crucis vix recipitur, quae prius cum illaesa teneretur,

parvo negotio servabatar (siquidem cum voluptate
quadam inviolata conscientia possidetur), et quemadmodum
post diversa carnalium blandimenta vitiorum,
quae facile prima aetas st tum suum retinens
calcare potuisset, cum magno luctamine, velut contra
ardui montis ascensum ad virtutis viam reditur,
ita humani arbitrii a Deo concessa libertas florem
vigoremque gratiae suae perdidit, tamen ipsa non
periit, ut divina munera non tam interdicta sibi sentiat,
quam cum summo labore ac sudore per adjutorii
patrocinium sibi repetenda esse cognoscat. Audi
legislatorem de voluntatis arbitrio disputantem, cum
dicit: Posui ante faciem tuam vitam et mortem, bonum
et malum; elige vitam ut vivas [(Deut. XXX)]
. Et
iterum: Viam veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus
[(Psal. CXVIII)] .
Vides quod neminem hic premit
fati, vel impositae perditionis necessitas, ubi competit
eligendi potestas? Neque enim in unam partem
trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur
electio. Item: Fiat manus tua ut salvum me faciat,
quia mandata tua elegi [(Psal. CXVIII)]
, hoc est dicere:
Sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa
mundi voluptas, sed in dexteram mandatorum tuorum
traxit utilitas. Itaque cum gentes ipsae ad mali
bonive judicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto
magis moderari ad bonam partem voluntatis suae
libertate potest humilis Christianus, qui possibilitatem
suam in Dei adjutoris virtute constituit. Ad quem
dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes [(Matth. XIX)]
.
Et iterum: Vis sanus fieri [(Joan. V, 6)]
?

conscius quantum cordi humano potens factor indiderit,
voluntatem ipsius quem est sanaturus interrogat.
Nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii
libertate sic arguit: Educ foras populum caecum,
et oculos habentem, surdum et aures ei sunt [(Isai.
XLIII)]
. Hic quod surdus et caecus est, contumaciae
esse intelligitur, non naturae. Et in Evangelio aperte
ostendit inditum esse homini bonae voluntatis affectum. Si quis,
inquit, vult post me venire, abneget
seipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me [(Luc. IX)]
.
Hoc est dicere: Meae miserationis est ut
voceris, sed tuae voluntatis commissum est ut sequaris.
Videamus si per otium ad se invitet hominem
Deus. Abneget, inquit, seipsum sibi, id est, qui malus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.