PL 58, col. 796

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

est, bonus esse contendat, et supplicans dicat: et ex
voluntate mea confitebor illi. Jubetur unusquisque
ex voluntate converti, ne peccator fortasse desperet
in melius se posse mutari. Si quis, inquit, vult post
me venire, abneget seipsum sibi, id est, alter efficiatur
ex altero. Patientia vincat iracundiam, temperantia
refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam,
crux conterat voluptatem. Quis haec sine labore
cordis, sine afflictione carnis, sine magno hominis
utriusque luctamine dormienti sibi per solam
gratiam aestimet conferenda? Abneget seipsum sibi,
hoc est dicere: O homo, non putes te ita ab auctore
tuo conditum, ut de iniquo justus, de luxurioso castus,
de malevolo benignus esse non possis. Quod ut
consequi valeas non factura in te est mutanda, sed

vita. Nunc ista dicentes, non laborem gratiae coaequamus,
sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.
CAPUT X. Quomodo intelligendum sit: « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; » vel illud: « Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. »
Sed dicis: In tantum nihil est hominis, sed tan
tum gratiae Dei, ut Apostolus dicat: Non volentis,
neque currentis, sicut sibi arrogat Judaeus ex lege,
vel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet
cum hominis servitute, totum tamen miserentis est
Dei, non volentis neque currentis [(Rom. IX)]
. Hic illum
evidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere,
sine manu adjuvantis existimat. Caeterum ad eum

qui cum miserantis auxilio conatus suos jungit, non
dicit, non volentis neque currentis, sed multo aliter ad
eum loquitur. Sic, inquit, currite, ut comprehendatis.
Et iterum. Tam bene currebatis, quis vos impedivit veritati
non obedire? Si non est etiam voluntas exspectanda
currentis, quare dicitur: Ego igitur sic curro,
non quasi in incertum; et iterum: Cursum consummavi,
fidem servavi? Non volentis neque currentis.
Ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in Scripturis
sanctis vel personas nescit interrogare, vel causas.
Hoc loco Apostolus gentium asserens fidem, Judaeorum
superbiam coercet et comprimit, qui sibi justitiam
de legis operibus arrogabant, ac Dei misericordiam
et gratiam respuebant, qui suam, ut dicit
Apostolus, quaerentes statuere justitiam, justitiae Dei

non sunt subjecti [(Rom. X)]
. Quos et alio loco simulata
justificatione, et obliqua per ironiam voce condemnat
dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores ad
poenitentiam [(Matth. IX)]
, Justos, id est, qui sibi de
praesumptione justitiae blandiuntur. Sicut et alio loco
justificantem respuit Pharisaeum, et accusantem se
suscepit publicanum. Non veni, inquit, vocare justos,
sed peccatores ad poenitentiam, id est, non veni vocare
Judaeos ex lege sibi justitiae privilegia vindicantes,
sed potius gentes requiro ex fide peccatorum poenitentiam
profitentes. Nam ob ipsorum elationem et
alio loco ita dicit: Non est opus sanis medico, sed qui
male habent. Judaei autem justos et sanos se jactabant
esse, sed non erant. Quis autem sanum de sano

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.