PL 58, col. 798

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

homine ipse formavit, sed et in potestate hominis
posuit, ut eam quo vellet extenderet, et ad diversa
conferret, pari modo sensum rationis, et arbitrium
voluntatis in unamquamque animam inseruit, inspiravit,
infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam
et exercendem reliquit, ejusque officia juri
hominis dominioque commisit, ut si malum depravatus
appeteret, in arbitrii libertate permissum sibi
sciret, licere nesciret. Si autem bonum cuperet,
actionem et perfectionem ejus a Conditore deposceret,
ad mercedem vero illius officiosa devotio pertineret.
Et ideo hominis formator et rector, bonae voluntatis
homini deputavit usum, sibi reservavit effectum. Non
ergo aequum justumque, uni velle concessit, et alteri
denegavit. Sed sicut omni homini manum, oculum,

gressumque donavit, ita similiter omni homini voluntatem,
ut eam in quamlibet partem versaret, indulsit.
Justitia ergo in homine non personale, sed
generale et publicum Dei munus, est aditus capessendae
salutis. Quasi fons quidam in medium mundi
hujus expositus, et in commune concessus, ad hauriendum
universis patet, ut largitori merito reus sit,
qui haurire neglexerit. Omnibus itaque oblatum est,
quod ab omnibus reposcendum est. Nam si circa hominis
(ut dicunt) salutem specialis est dispensatio,
nescio quomodo generalis poterit esse discussio. Sed
cum dicat: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal
Dei. Non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi
omnibus misericorditer obtulisset. Igitur in procinctu
militiae constitutum ita Apostolus adhortatur: Labora

quasi bonus miles Christi. Nemo militans Deo, implicat
se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit.
Nam et qui in agone contendit, non coronatur, nisi
legitime certaverit [(I Cor. IX)]
. Et iterum: Laborantem
agricolam oportet primum fructibus accipere [(II Tim.
II)]
. Audi et alio loco Apostolum non tua otia praedicantem. De caetero,
inquit, fratres, confortamini in
Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam
Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli,
quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae
in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei,
ut possitis vesistere in die malo, et in omnibus perfecti
stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate,

induti lorica justitiae, et calciati pedes in praeparatione
Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere [(Eph. VI)]
.
Cum dicat, ut possitis stare adversus insidias
diaboli; et iterum, ut possitis resistere in die malo;
et in consequenti, sumentes scutum fidei, in quo positis
omnia tela nequissimi ignca exstingere, apertissime
ostendit a Deo possibilitatem arbitrii omni homini
fuisse concessam, qua ei promptum esset non
solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare.
De quo et alio loco dicit: Vigilate, inquit, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens,
circuit quaerens quem devoret
[(I Petr. V)]
. Si huic adversario
jam certos quosque impositos, quomodo asseris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.