PL 58, col. 799

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

originis necessitas deputasset, non quaereret
quos deciperet, nec deputatis vigilare prodesset. Sed
non ita est. Nam sicut hostis omnibus admovetur,
ita omnibus praesidii et adjutorii dextera non negatur,
et orantibus ac vigilantibus misericordiae benignitate
succurritur. Quae utique pulsantibus, magis ex devotione
quam ex praedestinatione defertur. Itaque inter
ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et
laboris posse sufficere, nonne tibi videtur in hanc
blasphemiae vocem alienata mente prorumpere? Nemo
vigilet; nemo jejunet; nemo luxuriae impugnationem
abstinentiae contritione castiget, nemo bellum vitiis
mortificatione exteris indicat, nemo interioris curae
plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini
contradicat, nemo criminibus remedia per laborem

maceratae carnis inquirat, nemo hostem illecebris obscenae
voluptatis armatum crucis viribus repercutiat,
sed contra ignea inimici jacula nudum pectus exponat,
nemo debita aeternae morti obnoxia, eleemosynarum
sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae
atque justitiae curam vulneribus ferat, sed integra
ea ad diem judicii perferat. Ecce hic qui paulo
ante assertor gratiae putabatur, intercludendo viam
salutis humanae, impugnator gratiae, per quam salus
ipsa collata est invenitur, et in diaboli transisse consilia
adjutor perditionis ostenditur.
CAPUT XI. Contra hoc quod dicunt, ad malum tantum liberum arbitrium promptum esse homini, ad bonum prorsus non esse.
Ubi est illud prophetae: Audite me, qui sequimini
quod justum est, et quaeritis Dominum [(Isa. LI)]
. Vel
illud Apostoli: Nescitis quoniam cui exhibuistis vos ad
obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati
ad mortem, sive obeditionis ad justitiam [(Rom. VI)]
.
Dum ergo Apostolus ab homine studia meliora deposcit,
inesse ei facultatem bonae voluntatis ostendit,
quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque
mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris,
quam ad justa officia praeparatam idem apostolus demonstrat
dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro
mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus, sed
neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato;
sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et
membra vestra arma justitiae Deo [(Rom. VI)]
. Item:
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae.
Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae,
et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete
membra vestra servire justitiae in sanctificationem
[(Ib.)]
.
Nonne hic ipsum eumdemque hominem ad bonorum
operum studia provocat, quem prius malis deditum
fuisse manifestat? Igitur dum liberi interemptor arbitrii
in alterutram partem omnia ex praedestinatione
statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema
remedia poenitentiae sensu abruptae impietatis evacuat.
Et quomodo praedicat gratiam qui misericordiam negat?
Quomodo videtur asserere Dei donum, cujus
tollit auxilium? Quomodo audet de Scripturis praesumere
testimonia, qui Scripturarum conatur excludere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.