PL 58, col. 805
De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne
naturae lege deprimitur? Sed ideo absque dubio
meretur poenam, quia potuit, et noluit custodire
justitiam. Qua vero causa in tanto bono exutus sit
si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam
fecit. Agnosce hoc loco quia gratia non tam negata
homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta
et contempta, deseruit benignitas dantis. Cum
quodam dolore increpat contumeliam respuentis, ac
sic cum ad devia voluntarius declinavit, non periit
derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit
ingratus. Similis effectus illis de quibus Psalmista
pronuntiat: Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis [(Ps. CVI)]
.
Et in sequenti, causas amissae benedictionis
obtendit. Et seduxerunt, inquit, eos vana ipsorum,
et seduxerunt eos in invio et non in via. Hic praevaricator
mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis
seductus est quam coactus. Similiter et ad Galatas
transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam,
ita dicens: Sed tunc quidem ignorantes Deum,
his qui natura non sunt dii serviebatis [(Gal. IV)]
. Secundum
hanc naturam Deus est Christus, cui servire
praecipimur. Sequitur: Nunc autem cum cognoveritis
Deum, imo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini
ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire
vultis? Non dixit, boni esse non potestis, sed mali
esse vultis: nisi in bono potuissent stare correcti,
non arguerentur ad deteriora prolapsi. Ad quos iterum
dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec
formetur Christus in vobis. Ecce istos qui de fide geniti
facti fuerant abortivi, asserit adhuc posse ad
Christi imaginem reformari, et dum perditos adhuc
filios vocat, praevaricationem sine desperatione condemnat,
docens et reparari perdita, et auferri posse
collata. Nam cum alio loco haereticus Apostoli sententiam
praedestinationem Dei vel praefinitionem interpretetur
esse, cum legitur: Miserebor cui voluero,
et misericordiam praestabo cujus miserebor [(Rom. IX)]
,
interrogandus est, utrum quod vult Deus, ordinatum,
an inordinatum, justum, an injustum sit? Cum id,
quod necesse est, justum esse responderit, dicendum
est: Puto hic verba esse justitiae, quia voluntas divina
justitia est. Et ita haec elocutio intelligenda est, miserebor cui voluero,
id est, quem justum esse cognovero
cujus promptam fidem videro, quem praeceptis
meis obedire perspexero, quem meam facere probavero
voluntatem. Et misericordiam, inquit, praestabo
cujus miserebor: quod ita intelligendum est,
Qui collatam a Deo misericordiam subdita et sollicita
mente servaverit, ampliorem misericordiam consequetur,
sicut alio loco dicit: Qui enim habet, dabitur
illi, et superabundabit, id est, quia acceptum Dei donum
cum vigilantia et cordis timore custodit, magis
ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus
ipse pariat incrementa profectuum; sicut alio
loco dicit: Et sanctus adhuc sanctificetur. Quod autem
et illud ad praefinitionem Dei putant esse referendum,
quod Apostolus dicit: Ergo cujus vult miseretur,
et quem vult indurat: Dicis itaque mihi, quid
adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?