PL 58, col. 806

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

manifeste hic sub interrogantis vel objicientis persona
contrarium sensum Apostolus intromittit, quem
ex adverso propositum sequenti increpatione castigat,
dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa
facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Hic infidelis curiositatem, argumentis auctoritate
compescit; et cum dicit: An non habet potestatem?
hic columnianti solam Dei objicit potestatem, convincens
eum ratione, qui universos humanos actus
divinae ordinationi indocte et infideliter ascribebat. An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa
facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Inter haec dum dicit, ex eadem massa; quicunque
duas humani generis massas esse arbitrabaris, unam

sacra ex lectione cognosce. Duas autem facit pravitas
studiorum et diversitas voluntatum. Ita pro earum
qualitatibus, non pro impulsu Dei, unusquisque aut
contumeliae vas, aut honoris efficitur.
CAPUT XIV. Ubi sibi gratia Dei et voluntas humana testimoniorum assertione sociantur, et de parvulis inanis calumnia transeundo perstringitur.
Si bene intendas animum, aperte copioseque cognoscis
quomodo per sanctarum paginas Scripturarum
nunc asseratur gratiae virtus, nunc humanae voluntatis
ascensus. Fragilitatem arbitrii demonstramus,
cum ad Deum dicimus: Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis [(Psal. CVI)]
.
Item jubet sermo divinus ut aliquid vigor possit arbitrii,

dum ad hominem dicit: Cohibe linguam tuam
a malo, et labia tua ne loquantur dolum [(Psal. XXXIII)]
.
Arbitrium commendat Sapientiae sermo, cum dicit: Omni custodia serva cor tuum
[(Prov. IV)]
. Sed Apostolus
sine divino adjutorio hoc fieri non posse manifestat
cum dicit: Dominus custodiat corda vestra et
intelligentias vestras in Christo Jesu [(Philip. IV)]
. Asserit
in propheta voluntatis propriae facultatem de
semetipso dicens: Inclinavi cor meum ad faciendas
justificationes tuas [(Psal. CXVIII)]
. Sed nihil de solis
ejus viribus intelligit praesumendum cum proclamat
ad Deum: Inclina, inquit, cor meum in testimonia tua,
et non in avaritiam. Propter liberum arbitrium indicitur
nobis, rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas
dirige. Sed nos ad gratiam confugientes, pro infirmitatis

conscientia supplicamus. Dirige in conspectu tuo
viam meam, et perfice gressus meos in semitis tuis [(Psal. V)]
.
Imperat nobis, qui propriae voluntatis generali
dispensatione jus tribuit, illuminare vobis
lumen scientiae. Pro eo vero quod totum ad auctorem
gratiae referendum est, legimus: Qui docet hominem
scientiam [(Ps. XCIII)]
, vel Dominus illuminat caecos [(Ps.
CXLV)]
, et iterum: Illumina oculos meos ne unquam dormiam
in morte [(Ps. XII)]
; et, beatus homo quem tu erudieris,
Domine, et de lege tua docueris eum. Apostolus
arbitrii praedictor, libertatem ejus ita incitat dicens: Custodite animas vestras.
Sed misericordiam Dei protestatur,
ita commemorans: Dominus custodiat introitum
tuum et exitum tuum [(Psal. XC)]
. Per haec itaque quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.