PL 58, col. 807

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

modo arbitrii libertas asseritur, modo coelestis largitas
demonstratur, nunc homo de concessis viribus
admonetur, ne de sola gratia speret otiosus; nunc de
gratia sperare praecipitur, ne de solo labore sit securus.
Sed dicis: Si praedestinatio non est, cur in
parvulis alii baptizantur, alii sine baptismi sanctificatione
rapiuntur? Serpentinae fraudis est, ad tenebrosas
cavernas relicta luce transfugere, cum per
omnia volumina sacrae litterae evidenter liberum loquantur
arbitrium. Quid rationis est ut interrogare
velis occulta, cum sollicitudini tuae plenissime videas
respondere manifesta? Quid utilitatis est certa omittere,
et incerta consulere, de quibus nihil invenis
catholica lectione conscriptum? Non intelligis quod
in veritatis injuriam perscrutaris, quidquid veritas

scire te noluit? Materiam de liberi arbitrii ratione
proponis, et ad discutiendum infantiae statum pernicioso
errore dilaberis, in quo nullum penitus vestigium
liberi arbitrii, nullum apparere potest propriae
voluntatis indicium.
CAPUT XV. Contra hoc quod dicunt, eos qui post baptismum pereunt, in baptismum penitus non credidisse.
Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc
legis, de quo doctore hoc asserere praesumis? Et cum in
baptismo aboleri peccatum originale non deneges, et
firmum esse baptisma comprobetur, ubi indivisa
Trinitas invocatur, de causas quibus baptizatus adhuc
intra debitum originale consistat? Et ipsi, inquis,
in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt.

Nonne tu paulo ante dicebas, ad capescenda
Dei dona studium hominis non requiri? Ecce tu ipse
manifestissime profiteris sine accipientis devotione
irritam esse munificentiam largientis. Tu, inquam,
ipse confirmas sine merito fidei, id est, sine cooperatione
voluntatis humanae, gratiam nihil prodesse,
et quomodo dicis, totum Deus sibi de statu hominis
reservavit, et nihil homini dedit? Ecce etiam secundum
sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis
potest constare mysterium, nisi homo juxta benedictionis
donum adhibuerit credulitatis affectum. Cui
negas conatum, quid ab illo requiris assensum? Cum
autem propheta dicat: Exibunt aquae vivae de Jerusalem [(Zach. XIV)]
,
in quibus vitalis undae sacramenta
designat, quomodo fieri potest ut innovatus homo

deletam veteris hominis cautionem secum retineat?
quomodo fieri potest ut cum debito Adae in Christo
absolutus resurgat? Quomodo fieri potest ut de sacri
fontis irriguo cum adoptivo Dei adhuc mortem vita
parturiat, cum dicat Apostolus: Quicunque in Christo
baptizati estis, Christum induistis [(Gal. III)]
? quem
utique nullus induere potest, nisi indumenta primae
nativitatis exuerit. Cui autem ad baptismum sponte
venienti, baptismum non profuisse poteris edocere,
cum etiam haeretico, in Trinitatis nomine regenerato
tantum per se virtus ipsa mysterii conferat, ut si
postmodum ad Christi fidem transeat, baptismatis
iteratione non egeat? Sed ita operante gratia ablutus
judicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.