PL 59, col. 159
Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne
Secundum Matthaeum liber unus.
Secundum Marcum liber unus.
Secundum Lucam liber unus.
Secundum Joannem liber unus.
Actuum apostolorum liber unus.
Epistolae Pauli apostoli numero 14.
Ad Romanos epistola una.
Ad Corinthios epistolae duae.
Ad Galatas epistola una.
Ad Thessalonicenses epistolae duae.
Ad Ephesios epistola una.
Ad Philippenses epistola una.
Ad Colossenses epistola una.
Ad Timotheum epistolae duae
Ad Titum epistola una.
Ad Philemonem epistola una.
Ad Hebraeos epistola una.
Item Apocalypsis Joannis liber unus.
Item canonicae epistolae numero septem.
Jacobi apostoli epistola una.
Petri apostoli epistolae duae.
Joannis apostoli epistolae tres.
Judae Zelotis apostoli epistola una.
II.
Gelasii Papae decretum cum septuaginta episcopis habitum
de apocryphis scripturis.
Post has omnes propheticas, evangelicas, atque
apostolicas scripturas, quibus Ecclesia catholica per
gratiam Dei fundata est, illud etiam intimandum putamus,
quod quamvis universae per orbem catholicae
Ecclesiae unus thalamus Christi sit; sancta tamen
Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis
synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est,
sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum
obtinuit, Tu es, Petrus, inquientis, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi
non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves
regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram,
erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super
terram, erunt soluta et in coelis [(Matth. XVI)]
.
Cui data [al. addita ] est etiam societas beatissimi Pauli
apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici
garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die,
gloriosa morte cum Petro in urbe Roma, sub Caesare
Nerone agonizans, coronatus est, et pariter supradictam
sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt,
talemque [ al. aliisque] omnibus urbibus
in universo mundo sua praesentia atque venerando
triumpho praetulerunt.
Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana
Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, nec aliquid
hujusmodi [(Ephes. V)]
.
Secunda autem sedes apud Alexandriam beati
Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista
consecrata est. Ipseque a Petro apostolo in Aegyptum
directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum
consummavit martyrium.
Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi
Petri apostoli nomine habetur honorabilis,
eo quod illic priusquam Romam venisset habitavit,
et illic primum nomen Christianorum novellae gentis
exortum est.
III.
Et quamvis aliud fundamentum nullus possit
ponere, praeter id quod positum est, qui est Christus